|
PROBLEMATA ARISTOTELIS (Translatio
nova [Theodorus Gaza]) |
|
|
|
|
|
|
|
|
1. Cur
tam in laborando quam in fruendo solatio tibiam adhibere solemus ? An ut
laborantes minus angamur, fruentes magis oblectemur ? |
|
|
2. Cur idem voce eadem longius
sentiri cum aliis cantans aut vociferans quam solus potest ? An quia viribus
universis agere quippiam vel premere vel impellere non tantuplum est quantus
singularum numerus est, sed quemadmodum linea bipedalis non duplum sed
quadruplum quidam describit, sic composita omnia plus valent quam eadem
divisa. Ergo cum universo agitur ore, vocis potentia constans unaque
redditur, simulque aera propellit, ut prodire multiplex valeat ; quippe
cum vox, que a multis proficiscitur, multiplex sit quam que a singulis. |
|
|
3. Cur maxime in
cantando perhypaten vox rumpi, non minus soleat quam in nete supremisque,
quamquam cum intervallo ampliori ? An quod eius cantus et perdifficilis est
et cantandi primordium obtinet. Difficilis autem propter intensionem pressuramque
vocis est, quibus in rebus nimirum urget. Corrumpi autem queque maxime
solent, quotiens labore acrius opprimuntur. |
|
|
4. Sed cur hac
difficile, hypate facile cantatur, cum non nisi diesi discrepant ? An quod hypate
remissior est, atque etiam levius a constitutione ascenditur. Hec eadem causa
est quamobrem ad unam cantari videantur, que ad hanc paranetemque cantantur.
Agendum est enim cum intentione conditioneque aptissima moribus pro voluntate
et instituto. At consonantia ut existat, quenam causa sit. |
hypate] parhypate V |
|
5. Cur suavius
cantilenam, quam novimus, audire solemus, quam eam quam ignoramus ? Utrum
quia cum quod cantatur agnoscimus, tunc melius patet, qui veluti calcem, quod
spectat, assequitur. Id autem contemplatu suave est. An quod discere
letabilis est ? Cuius ratio est, vel in capienda doctrina, vel in utenda
agnoscendaque versatur. Addo etiam quod res solita suavior quam insolita
auribus accidit. |
|
|
6. Cur immutatio et varietas
in cantando tragicum sit ? An ratione inequalitatis hoc evenit. Afficit
namque tristitia quod inequale est, accomodaturque magnitudini calamitatis
aut meroris. Contra quod equale atque continens est, minus id flebile auribus
accidit. |
|
|
7. Cur veteres, cum
septem fidibus concentus disponerent, hypatem non netem reliquebant ? An
falso id dicitur ? Earum enim utramque servarunt, sed tritem adimere
solebant. An non ? Sed quia gravior sonum potest acutioris, idcirco neten
reliquerunt. Ergo hypate magis antiphonum quam nete reddebat, nam ut acutum
vim desiderat pleniorem, sic grave exprimi facilius potest. |
|
|
8. Cur gravis sonum
valeat acute ? An quia maius, quod grave est ? Quippe tum ut grave obtuso,
sic acutum acuto angulo simile habeatur. |
|
|
9. Cur solitarias
cantilenas suavius audire solemus, si ad tybiam aut ad lyram unam cantantur,
cum tamen ad fides canticumque idem modo utroque peragatur ? Nam si idem
ita amplius sit, plus ad plures tybias atque etiam suavius esse oportet. An
quoniam evidentius in assequendo quod spectatur, est, cum ad unam vel lyram
vel tybiam cantatur, ad plures vero suavitas servari non potest, cum
cantilena offuscetur totaque pene deleatur. |
|
|
10. Cur si vox hominis
suavior est, non eius qui sine sermone cantat, suavior provenit, verbi gratia
teretantis, sed tybia lyrave suavius sonat ? An ne illa quidem, que vocabulis
articulata emittitur, eque suavis est, nisi per simulationem formetur. Ceterum
opere ipso efficitur, ut gratior sit, vox enim hominis suavior constat. Oris
autem instrumenta pulsandi vim obtinent pleniorem. Quamobrem suavius cantatur
quam teretatur. |
|
|
11. Cur vox aut sonus
desinens acutior sit ? An quia minor, ut que factus imbecillior sit ? |
|
|
12. Quamobrem que
gravior e fidibus est, huic semper actus modulandi committitur ? Nam si
proxima quoque a media pulsanda sit, media tantum nihilominus reddi medium potest.
At si media subiungenda est per proximam a media, idem reddi non potest. An
quia magnum quod grave est, itaque validum esse necesse est, et inest
profecto in magno quod parvum ? Et quidem due nete in hypate efficiuntur si
intercipiatur. |
|
|
13. Cur in consonantia
diapason grave quidem acuti antiphonum accipi potest, gravis vero acutum non
potest ? An maxime quod in utroque modulus utriusque contentus est ? Sed
si minus certe in gravi acutum est, maius enim hoc est. |
|
|
14. Cur antiphonum
diapason consonantie ita latitat ut unisonum esse videatur, velut in punico
aut atropo ? Que namque posita in acutis sunt, non unisona, sed ex proportione
sibi diapason concinentia respondent. An modus proportionis facit, ut sonus
quasi idem esse appareat ? Proportio enim in sonis equalitas est, equale
autem omne ad unitatem referendum est. Hoc idem in fistulis etiam evenit, ut
falli aures possunt. |
|
|
15. Cur genus cantilene
quod lex appellatum est, non per antistrophos olim agebatur, cum tamen
ceteris chorearum canticis antistrophi usus non deesset ? An quod olim
leges a magistris certandique peritis agebantur, qui cum iam egregie simulare
valenterque pertendere possent, cantum et prolixum et varium conficiebant,
itaque ut verba ita etiam moduli numerique varie subinde simulatione
insequebantur. Imitari namque modulamine potius quam vocabulis necesse est.
Quamobrem dithyrambi etiam postquam simulari ceperunt, antistrophis amplius
non utuntur, quamquam plurimum ante uterentur. Cuius rei causa est, quod olim
homines liberi atque ingenui ad choream adire solebant, itaque multos esse
qui fungi cantu certatorio possent, erat difficilius. Quapropter illis in
more fuerat, ut modulos enarmonios cantarent. Unus enim crebro cantilenam
mutare variamque contexere facilius potest quam multi, et qui certat,
facilius quam qui mores conservat ? Quocirca simplicius illi modulari
debuerant. Antistrophus autem simplex est, quippe qui numerus sit unitateque
mensuretur. Hec eadem causa est cur in scena nullus, in chorea plurimus
antistrophi usus sit. Hystrio namque simul et certator et simulator est,
chorus autem minus imitatur. |
|
|
16. Qua de causa
dissonantium copulatio, quod antiphonum nominamus, suavior quam consonum
est ? An quod expressius ita consonantia percipi potest quam cum voce
consona addita cantatur ? Alteram enim vocem idem sonare necesse est,
itaque duas ad unam resonare, que tertiam offuscare facile possint. |
|
|
17. Cur in diapente et
diatesseron consonantiis nunquam antiphonis cantatur ? An quod non eadem
consonandi ratio in iis est, que in diapason concinnentia. Quippe cum in illa
gravis eundem ad proportionem modum obtineat, quem acuta acuminis. Itaque fit
ut et eadem quasi et diversa vox oriatur. At vero in diapente atque
diatesseron concinnentiis non ita est. Quamobrem sonus vocis opposite perdendi
non potest, quoniam idem non est. |
|
|
18. Cur sola diapason
consonantia cantetur ? Hanc enim magadare, nec ullam aliam consueverunt.
An quod hec sola ex fidibus inter sese obsonis constat. Atqui in obsonis
etiam si alteram canis, identidem efficis. Voces enim ambarum una quodammodo
illa continet. Ergo in hoc consonandi genere cum vel una canitur, consonantia
tota perfici potest. Et cum ambe, aut cum altera canitur altera tybia
sonatur, una quasi de duabus exultat. Atque ita efficitur ut sola hec
cantilenam patiatur, eo scilicet quod absona vocem obtinent nervi eiusdem. |
|
|
19. Sed cur solis
obsonis datum hoc est ? An quod sole pari intervallo distant a media ?
Itaque medietas similitudinem quandam sonorum efficit, ut sensus aurium ambas
et eandem et extremas esse diiudicare videatur. |
|
|
20. Cur si quis,
ceteris omnibus nervis concinnatis, medio vero inconcinno, pulset
instrumentum, non solum cum ad medii sonum devenerit, sed etiam ceteris
modulandi partibus anget aures, modumque incompositum dissipatumque eliciet.
Sed si lychanum aut quem sonum alium moverit, tum discrimen dumtaxat
apparebit cum eum pulsabit quem moverit ? An ratione hoc evenit optima ?
Quandoquidem omnia egregia modulandi genera medio nervo sepe utuntur, omnesque
probi fidicines crebro ad medium veniunt, et si discesserint, mox redeunt
eodem, nec ullum alium totiens repetunt. Ergo quemadmodum ademptis ex
oratione quibusdam coniunctionibus ut te, kai, oratio minus greca
relinquitur, aliis vero quibusdam detractis, nihilo insuavior accidit, eo
quod aliis sepe in dicendo uti necesse est, aliis minime. Sic etiam medius
veluti coniunctio est sonorum, maximeque elegantiorum, quoniam eius sonus
assumi sepissime soleat. |
|
|
21. Qua de causa qui
gravius cantat, si absonant, deprehendi facilius possunt quam qui cantant
acutius ? Nec vero secus in numeris accidit. Evidentiores enim qui
peccant in graviori. Utrum quod plus temporis grave obtinet, plus autem plenius
a sensu aurium percipi potest. An quod in tempore ampliori agitur, hinc etiam
plus sensus adhibetur, velox autem et acutum facile suam ob velocitatem
latescit. |
|
|
22. Quam ob causam
multi, cum cantant melius numeros servant quam pauci ? An quod multi melius
unum suumque ducem aspiciunt, tardiusque incipiunt ? Itaque facilius
assequi idem possunt, quippe cum in accelerando eveniat ut plus erroris
committatur. |
|
|
23. Cur nete duplo
acutior est hypate ? An primum, quod cum nervus parte sui dimidia pulsatur,
et totus diapason concinentia exultat, quod vel in fistulis eque perspicere
licet. Vox enim, que per medium foramen emergit, diapason resonat cum ea que
per totam fistulam promitur. Quin etiam in ceteris duplo intervallo capi
diapason consonantiam novimus. Nam et qui tybias perforant ita disponere
solent, et qui fistulas apte concinnant, extrema tantum cera marginant
foraminis principalis, neten vero ad dimidium implent. Et in triquetris
psalteriis nervi, quorum alter longitudine dupla, alter subdupla est, eque
intenti, diapason consonantiam reddunt. Genus autem concinnendi quod diapente
nominatur, sequaltera constat. Quod vero diatesseron vocamus intervallo
sesquitertio continetur. |
|
|
24. Cur si quis neten
pulsatam apprehenderit, hypate sola resonare videbitur ? An quod
tinnitinus, qui ex hac proficisci solet, sono illius maxime conciliatur et
congruit, utpote qui consonus sit. Ergo quia suo consimili concrescit, solus
apparet. Ceteri vero incerti ob suam exiguitatem occultantur. |
|
|
25. Cur nervum medium
in concentibus appellamus, cum inter octo nullum medium sit ? An quod
olim concentus septem nervis constabant, septem autem medium obtinent. |
|
|
26. Cur in acutum magna
ex parte vox aberrare consuevit ? Utrum quod facilius acutum quam grave
cantatur. An quod acutum gravi deterius est ? Peccare autem non aliud
est quam rem agere deteriorem. |
|
|
27. Cur inter omnia que
sensum patiuntur, solum id mores obtinet, quod obviam auribus esse
potest ? Nam et si quid sine sermone modulamur, mores tamen pre seipsa
modulatio fert, quos non color, non odor, non sapor gerere potest. An quod
motum solum hoc obtinet ? Non dico quem strepitus reddit talis enim
vel ceteris adest, quippe cum etiam color nostrum movere aspectum possit ,
sed eum intelligi volo, quem genus id strepitus subsequentem sentimus. Hic
enim similitudinem gerit. Tum in numeris, tum in sonorum ordine acutorum et
gravium, non in mixtione, quod esse in ceteris sensibilibus non potest. Atqui
motum eiusmodi sibi actio vendicat, que morum index procul dubio est. |
|
|
28. Cur leges plereque
cantilene appellentur ? An quod homines priusquam litteras scirent leges
cantabant, ne eas oblivioni mandarent, quod etiam nostra etate Agathyrsis in
morem est. Ergo primas quoque posteriorum cantilenarum eodem appellaverunt
nomine, quo omnes superiores vocabuntur. |
|
|
29. Cur numeri musici
et modi, qui voces sunt, moribus similes sese exhibent, sapores vero aut colores
aut odores nullam eiusmodi similitudinem gerunt ? An quod numeri musici et
moduli motibus continentur, quomodo etiam actiones. At omnis efficientia
moralis res est, moresque condere potest. Sapores vero aut colores hoc idem
eque conficere non queunt. |
|
|
30. Cur neque subdorium
neque subphrigium genus in tragediis choricum habeatur ? An quoniam
antistropho carent, utpote que scenici sint imitationique accommodati ? |
|
|
31. Cur Phrynicus ceterique
eius etatis musici modulandi potius scientiam exercebant ? An quod tum in
tragediis carminis usus modulaminum longe amplior erat ? |
|
|
32. Cur diapason
consonantiam dicimus non ratione numeri diaocto, ut diatesseron, ut
diapente ? An quod priscis non pluribus uti nervis quam septem fuit in
morem ? Deinde Terpander tertia exempta neten adiunxit ac eius
temporibus diapason hec appellata est consonantia, non diaocto. Quippe que
septem, non octo constaret. |
|
|
33. Quamobrem aptius de
acuto in grave canitur quam de gravi in acutum ? Utrum quod ita fit, ut
a suo inchoetur principio. Nervus enim, qui medius et dux est, acutissimus
primi tetrachordi habetur. Illo autem modo non a principio sed a fine
exordiretur. An quod grave generosius sonantiusque ab acuto oriri potest. |
|
|
34. Cur bis diapente
aut bis diatesseron consonantia componi non potest, bis autem diapason potest
? An quod non bis diapente neque bis diatesseron instrui potest, sed diatesseron
ac diapente proportiones apte in unam diapason continentiam copulantur ? |
|
|
35. Cur diapason
consonantia omnium pulcherrima est ? An quod integris terminis huius
portiones continentur, ceterarum autem non integris. Cum enim nete dupla ad
hypaten sit, quocumque in genere nete duo tenuerit, hypate unum habebit, et
ubi hypate duo, nete quatuor resonabit, ac ita deinceps. At vero eadem nete
medie sexqualtera est, proportio nanque sesqualtera qua consonantia diapente
concluditur non integris numeris posita est : maior enim minorem intra
se continet totum, et partem eius dimidiam, quamobrem non integri cum
integris comparantur, sed partes supersunt. Consonantia quoque diatesseron
proportione sesquitertia continetur. Que terminis constat, quorum maior
minorem intra se totum continet, et insuper tertiam eius partem. An quod ex
ambabus consistit perfectissima est ? Et quoniam modulandi mensuram hec
tenet, merito omnium elegantissima constat. |
|
|
36. Cur, si nervus medius
ex suo intentionis modo dimotus sit, ceteri quoque omnes sonos incompositos
reddent, sed si integre illo manente, aliquis ex ceteris sit dimotus, solus
hic aberrabit, qui modo suo caruerit ? An quod ratio concinnendi nervis
omnibus apta intentione continetur, que non nisi per habitudinem quandam ad
medium accommodanda omnibus est, ordoque ratione illius disponi singulis
debet. Ergo sublata continendi concinnendique causa, concentus eque custodiri
preterea non potest. Cum tamen nervo medio sibi constante, unus ex ceteris
aliquis discreparit, merito illius pars dumtaxat deest. Ceteri namque omnes
modum sue concinnentie servant integrum. |
|
|
37. Quare cum vocis
acumen effici momento possit exiguo, gravitas autem non nisi magno proveniat,
ut enim grave ob multitudinem grave est, ita acutum ob velocitatem acutum
existit , cur inquam, si ita est, maius negocium canticum cecinisse acutum
quam grave sit ? Et quidem pauci reperiuntur, qui superna cantare valeant,
leges quoque acute et ardue difficile idcirco cantantur, quia intente
vehementius sunt, quamquam minus negocii sit movisse quod exiguum quam quod
multum est. Itaque vel in aere hoc idem accidere oporteret. An vocem e natura
mittere acutam, non idem est quod acutum cantare ? Sed mittunt quidem
acutam vocem omnia, que natura sunt imbecillia, eo scilicet quod aeris parum,
non multum ciere possunt. Parum autem aeris velociter fertur. Unde ectici, i.
qui consumpto corporis habitu emarcuerint, acutam proferunt vocem. At vero
acutum, nisi viribus valeant, cantare non possunt. Cuius certe indicium, quod
velociter ferri solet quod vehementer. Ita bonarum virium index acutum est,
et superna cantare admodum difficilius sit, gravia autem locum tenent
inferiorem. |
|
|
38. Cur numeris, modulis,
canticis, denique omnibus concinnendi generibus oblectari omnes solere ?
An quod motibus naturalibus oblectari datum a natura omnibus est ?
Indicium quod pueri adeo nuper editi his ipsis moveri oblectarique possunt,
modis tamen adiectitiis canticorum ut delectemur, efficere assuescendi ratio
potest. Sed enim numeri propterea mulcent, quia rarum ordinatumque computandi
numerum habent, moventque nos pro sua equabili serie ordinate. Motus enim
familiarior nature est ordinatus quam inordinatus. Itaque secundum naturam
hic magis esse probatur. Argumentum quod cum ordinate et laboramus et bibimus
et comedimus, naturam viresque nostras et servamus et augemus. Contra
inordinate cum agimus, depravamus naturam atque de suo statu dimovemus,
morbos enim naturalis ordinis corporum esse motiones, nullum dubium est.
Consonantia vero demulcere ideo potest, quod mixtio sive temperatio
contrariorum est iunctorum apte inter sese portionemque invicem
custodientium. Portio igitur ordo est, quem modo natura suavem esse proposuimus.
Et temperatum quoque omne suavius quam intemperatum est, presertim si cum
sensibile sit, pariter vim habeat utriusque extremi, quemadmodum consonantia
ex portionibus temperatur. Et proportio ipsa amborum extremorum potentiam
eque in consonantia tenet. |
|
|
39. Cur suavius
antiphonum equisono est ? An quod obsonum quoque consonum diapason
est, quippe cum ex adolescentibus virisque consistat, qui ita distant
inter se tonis, ut nete et hypate. At omnis consonantia sono simplici suavior
est, cur autem ita, dictum iam est. Atque omnium suavissime diapason
personat, equisonum autem illud simplici contineri sono conspectum est. Cur
sola in diapason consonantia magadari solitum est ? An quia ut pedes carminum
portionem aut paris ad par, aut dupli ad subdulum, aut aliquam aliam inter se
obtinent, ita soni, quibus consonantia continetur motus portionem inter se
aliquam servant et rationem clausule, ceterarum igitur consonantiarum
alterius termini imperfecte sunt, cum finiant ad partem, quamobrem fieri non
potest, ut pari sint facultate. Cumque dispares sint, discrimen auribus
accidit, quomodo in choreis cum ad finem deventum est, differentia ex
ampliore voce aliquorum exultat. Adde quod hypate accidit, ut exitum soni
circuitalis habeat cum neta. Ultimus enim a nete ictus aeris factus hypate
est. Quod cum finiant in idem, quamvis non idem fecerint, evenit ut opus
absolvi unum communeque possit, non secus ac illis accidit, qui sub postremam
cantilenam pulsent. Nam etsi cetera operis non adhibita tybia peregerunt,
tamen quod in idem desierint, eo ipso fine magis delectant quam discrimine
angunt, quo ante finem discreparint. Cum igitur in diapason consonantia ex
diversis, quod commune exultet suavissimum sit, magadare autem ex contrariis
vocibus consistat, hinc magadare consonantia diapason consueverunt. |
|
|
40. Cur suavius cantum
audimus quem scimus quam quem ignoramus ? Utrum quoniam cum cantilenam
agnoscimus, melius patet, qui veluti calcem quod spectat assequitur. Hoc
autem contemplationem facit suaviorem. An incidit ut auditor una cum eo
afficiatur qui notam illam exprimit cantilenam, quippe qui aliquid
succinat, sociumque sese prebeat cantanti. Solet autem quisque hilari
securoque animo cantare, nisi aliqua coactus necessitate id faciat. |
|
|
41. Cur non bis
diapente aut bis diatesseron reddi consonantia potest, ut bis diapason
coaptari solet ? An quod diapente consonantia posita in proportione sexqualtera
est, diatesseron vero in sexquitertia. Quod si tres sexqualteri aut
sexquitertii numeri ordine disponantur, extremi nullam invicem proportionem
habebunt. Neque enim superparticulares neque multiplices esse poterunt. At
diapason continentia, quoniam duplari proportione consistit, hac geminata,
quadruplam invicem proportionem extremi tenebunt. Itaque cum consonantia
sonorum invicem proportionem obtinentium sit, proportionemque invicem soni
habeant quibus diapason intervallum continetur, penitus vero careant qui
diatesseron aut diapente habitudine copulantur. Idcirco soni bis diapason
esse consoni possunt, ceteri non possunt, ob eam quam reddimus causam. |
|
|
42. Cur, si quis neten,
cum pulsaverit, apprehendat, sola hypate subsonare videatur ? An quod nete,
cum desinit elanguescitque, in hypaten transit. Indicium, quod hypaten primus
netem canere aptissime licet etenim quasi neatem pre seipsa ferat, similitudo
experitur cum autem echo quoque ipsa cantus quidam esse probetur. Est enim
vocis neate iam desinentis tactio, tinnitusque ipse sono respondeat hypate.
Merito ob suam affinitatem, nete movere hypaten posse, videtur neaten ubi se
moveat apprehensa certo novimus. At hypaten cum videamus inapprehensam, et
tamen eius sonum percipiamus, ipsam sonare credimus. Quod in multis accidere
solet, in quibus scilicet neque sensu neque cogitatione perpendere veritatem
possumus. Ad hec si nete ictu intenta accidat ut iugum moveatur, nihil sane mirum
fuerit. Eius autem motu nervos omnes commoveri sonumque reddere aliquem
probabile est. Sonus igitur neate alienus ab ceteris est, et cum desinit et
cum incipit, cum hypate vero cum desinit idem existit. Quodsi eius proprie
motioni adiunctus, ipse totus esse illius videatur, absurdum haud quicquam
haberi debet. Amplior autem, quam sonus reliquorum nervorum, promiscuus hic
exultat, quoniam illi quidem a neate quasi impulsi, submisse vel lente et
leviter ac molliter sonant. Nete autem ipsa fidium omnium vehementissima, sua
tota potentia sonum reddidit. Itaque secundaria eiusdem actio merito superior
esse quam ceterarum potest, presertim cum levissimo motu ipse moveantur. |
|
|
43. Cur suavius
cantilenam audimus, cum ad tybiam quam cum ad lyram cantatur ? An omne suave
quod mixtum cum suaviori est, suavius redditur. Atqui tybia quam lyra suavior
est, ergo cantilena quoque mixta cum tybia quam lyra suavior fit, modo quis
sensum amborum percipiat. Vinum enim aceto mulso suavius est, quoniam que
natura permiscet, longe amplius temperantur quam que a nobis miscentur. Vinum
quippe ex acido ac dulci sapore mixtum est. Probari hoc idem potest vel malis
punicis, que vinolenta appellamus. Ergo cantilena et tybia misceri sibimet admodum
suam ob similitudinem possunt. Spiritu namque utraque conficitur. Sonus autem
lyre, quoniam non spiritu fit, aut minus sensibili quam tybiarum minus voci
immiscere se potest. Quod cum ad sensum discrimen pariant, non immerito minus
dimulcent, quomodo dictum de saporibus est. Adde quod tybia sonitu
cognationeque sua errores multos cantilene occultat. Sonus lyre cum tenuis
vocique commisceri minus idoneus sit, ipse per sese patens suumque genus
sincerum custociens, omnes cantilene errores posita quasi regula patefacit.
Cum vero multa perperam in cantando agantur, quod promiscuum ex erratis
recteque actis provenit deterius esse necesse est. |
|
|
44. Cur nervum medium
in concentibus vocamus cum inter octo nullum medium sit ? An quod olim
concentus nervis septem constabat, quorum medium est. Eorum item que inter
extrema continentur, solum medium principium quoddam est. Quod enim in medio
situm est eorum que in aliquo intervallo ad utrumque vergunt extremum, hoc
principium et medium est. Cum autem extrema concentus neate et hypate sint,
hisque interiaceant reliqui soni, quorum medius nominatus solus principium
alterius tetrachordi est, iure medii nomen habuerat. Principium enim idem
esse dumtaxat patuit, quod medium est eorum, que inter aliqua clauduntur
extrema. |
|
|
45. Cur melius multi,
cum cantant, servare numeros possint quam pauci ? An quod multi magis unum
ducemque respiciunt, tardiusque incipiunt ? Itaque facilius assequi idem.
Possunt, plus enim erroris solet comitti in celeritate. Accidit autem ut suo
duci multi, quam pauci, sint attentiores. Segregans vero sese nemo eorum
exuperata multitudine clarere potuerit, quamquam inter paucos facilius
proculdubio poterit. Quamobrem inter sese ipsi per se potius quam cum
principe certant. |
|
|
46. Cur vox in partem
acutam cantus magna ex parte degenerat ? An quod acutum facilius quam
grave cantatur ? Acutum igitur crebrius cantant, dumque id faciunt
errorem crebrius committunt. |
|
|
47. Cur veteres, cum
nervis septem concentus disponerent, hypaten non netem reliquerunt ? An
non hypaten, sed eam que paramese nostra tempestate vocatur, tonique
intervallum reliquerunt. Ultima vero densi in acutum pro media usi sunt,
quamobrem mediam quoque eam appellarunt ? An quod superioris tetrachordi
finis, principium erat inferioris, et medium tono proportionem extremorum
tenebat. |
|
|
48. Cur tragediarum
choris, neque subdorio, neque suffrigio cantandi genere uti mos est ? An
quod modulum prestare concentus hi nequeunt, quo certe choris magnopere opus
est. Mores vero suffrigium obtinet usui rerum deputatos. Quamobrem in Gerione excursus et arma eo ipso
concentu aguntur. Subdorium vero magnificum constans graveque est. Quocirca
omnium maxime concentuum cithare accomodandum. Sed hec ambo ut choris minime
congruunt, sic scenis esse familiariora probantur. Etenim scena heroum facta
dictaque simulat. Veterum autem solos duces fuisse heroas constat, populi
homines sunt quibus chori consistunt. Quapropter choro competunt mores
modulique tranquilli et flebiles. Hec enim humana potius sunt. Que minus
ceteri concentus prestare queunt, minimeque ipse suffrigius. Hic enim animos
lymphatis similes reddit cogitque debacchari. At vero mixolidius nimirum illa
prestare potest. Itaque eoipso affici possumus. Sunt autem patibiliores, qui
invalidiores quam qui validiores sunt. Quamobrem id genus choro tribuimus,
subdorio vero atque suffrigio agimus quod choro non convenit. Est enim chorus
cliens quidam curatorque ociosus, quippe qui benivolentiam dumtaxat his
exhibeat quibus adest. |
|
|
49. Cur sono graviori
mollior modulatio contineatur ? An quod modulus sua quidem natura mollis
est et quietus, sed admixti numeri ratione asperior redditur et moventior.
Cum igitur gravis sonus mollis quietusque sit, acutus contra movens et
irritans, prorsus eorum quoque qui eundem modulum habent mollior esse debet
qui gravior eodem modulo continetur. Modulum namque mollem esse eorum, dictum
iam est. |
|
|
50. Cur parium
similiumque doliorum, si alterum inane alterum dimidatum, sit echo diapason
consonantia resultabit ? An quod echo dupla dimidiati ad inanis existit.
Quid enim in istis potius quam in fistulis res evariet ? Motum namque
eundem acutiorem putamus, quem velociorem. Amplioribus vero aer tardius
occurrit, ut duplis duplo et ceteris ad proportionem. Utris quoque duplus
diapason ad subduplum consonat. |
|