|
HEINRICH LORITI (dictus
Glareanus) (Bâle : J.
Froben [mai 1516]) |
||||||||
|
|
||||||||
|
|
||||||||
|
Cum
viderem aetate nostra, caeteras disciplinas liberales non infeliciter toto
passim orbe iam anazôpugeiothai, Petre Falco, et meum, et patriae
commune decus, mirum unam Musicen a nemine vindicari, praesertim omnium
antiquissimam et in tantum priscis saeculis in precio habitam, ut huius
nomine omnis eruditio censeretur, et qui literas nesciret, amousos
appellaretur, et prorsus indoctus haberetur, qui Musices esset rudis. Ut ne
commemorem, quod Plato hanc adeo putat ad Rempub. pertinere, ut
diligentissime de ea caverit, tot eximii, tum apud Graecos, tum apud latinos
philosophi, summa cura de Musica prodiderunt. Agressus sum igitur, et hanc
pro mea virili pristino splendori restituere, composita ex probatissimis
autoribus Isagoga, pusilla quidem illa, sed non pusillo labore, quo nostra
qualicunque industria, et bonae spei iuvenes ad priscae veraeque Musices
studium, et eruditos ad eandem plenius asserendam extimularem. Qua quidem in
re, utinam tam dilucidus essem quam sum brevis. Sed licebit alias eadem sub
incudem renovata, elimatiora reddere. Libuit interim hoc qualicumque libello,
novo magis quam elaborato Falconi meo, Feliciter e Syria reduci gratulari,
praesertim id efflagitantibus iamdudum Scudis meis Petro et Valentino, una
cum Hirudaeo, quibus ob egregiam indolem non illibenter gratificor. Bene
Vale, Basileae. Anno Christi. M D XVI. ad Idus Maias. |
||||||||
|
Musicen ex
nostris, alii recte modulandi scientiam definiunt, alii artem concinnitatis
in vocibus motibusque collocatam. Bacchius speciem quandam meli, et eorum
quae circa melos observantur. At Severinus libro V ca. 1 Musica est (inquit)
facultas acutorum, et gravium sonorum differentias, sensu et ratione
perpendens. Quam definitionem, si diligenter introspexeris, videbis
propemodum, et quid musicus inquirat, hoc est circa quod negocium versetur,
et quo pacto recte Pythagorici praecipiunt, non omne iudicium sensui, sed
nonnihil rationi quoque permittendum. Est enim Musica de sono et consonantia.
Sonus vero absque pulsu et percussione minime redditur, pulsus atque
percussio nullo pacto esse possunt, nisi praecesserit motus, et motuum
quidem, alii sunt velociores, alii tardiores. Eorumdemque motuum, alii sunt
rariores, alii spissiores, ex tardis itaque, atque raris motibus, graves
fieri sonos, necesse est, ex celeribus autem et spissis, acutos, id quod in
nervis facile quis attendet. Ex quibus liquet, omnem sonum quantitate aliqua
consistere, atque ea quidem finita. Quantitas autem omnis rationem habet,
plures igitur soni rationem sive collationem inter sese habeant, oportet. Ut
enim in numeris est, quod hic absolutus omni comparatione, tantum ut quid
sit, quaeve illi accidant, inquisitionem requirit, alter vero alteri
comparatus [A2v] ut in utrisque rationem, quam inter sese habent, investiges,
exposcit. Ita sane et in sono. Possumus enim in hoc et simpliciter
conspicere, quemadmodum Physici faciunt, quid sit, quae illi accidant,
subinde vero conferre hunc sonum cum illo, qua ratione inter sese constent,
quod praecipuum est musici negocium. Hinc enim et consonantiam, et
dissonantiam metimur, et quorumlibet phthongorum naturam, et differentiam.
Rationes autem sonorum intelliguntur vel maxime secundum acutum et grave.
Omnis enim sonus alteri collatus, vel illi aequalis est, et tum nulla prorsus
differentia accidit, vel inaequalis, hoc quod bifariam accidit, namque
[nanque ed] vel maior sonus minori comparatur, aut contra, minor
maiori, utrinque vero quinque enascuntur genere, quod in numeris quoque
ostendemus. Primum enim genus multiplex est, dum maior numerus minorem
numerum habet in se totum, vel bis, ut duplum, vel ter, ut triplum, ac
deinceps, nihilque deest, nihil exuberat. Secundum genus est
superparticulare, dum maior numerus minorem habet in se totum, et unam eius
aliquam partem, puta vel dimidiam, ut in sescupla [secupla ed], vel
tertiam, ut in sesquitertia, et deinde in aliis. Tertium genus superpartiens
dictum, dum maior numerus minorem in se continet, atque eius partes aliquas,
si duas, superbipartiens, ut 5 ad tria, si treis supertripartiens vocabitur,
ut 7 ad 4, et in caeteris eodem modo. Quartum genus ex multiplici, et
superparticulari conflatum est, dum maior numerus habet in se minorem vel
bis, vel ter, vel quotieslibet, atque eius unam aliquam aprtem, ut quinque ad
duo, septem ad tria. Quintum genus ex multiplici, et superpartienti
coniunctum est, dum maior numerus minorem in se habet totum plusquam semel,
et eius plusquam unam [A3r] aliquam
partem, ut 8 ad 3 sive undecim ad 3. Sed de his longius evagari non est
nostri negocii, apud Severinum autem multis capitibus et diligenter, et
ingeniose tractatum est. Proinde et in sonis nonnulla exempla adferamus. Si
enim soni inaequales conferantur, necesse est unum altero esse acutiorem.
Idque vel duplo, ut in diapasôn, vel triplo, ut in diapente cum
diapason, vel quadruplo, ut in dis dia pasôn quam consonantiam egredi
non patiuntur eruditorum aures, ut recte disputat de dis dia pasôn
Erasmus parens ac praeceptor noster, et immortale Belgarum sydus, vel
sesquiplo, ut in dia pente, vel supertertio, ut in dia tessarôn,
id quod non modo in proportionum generibus advertere licet, sed etiam in
ponderibus, quae non dissimili modo, sese gravitate et levitate superant. In
instrumentis quoque musicis, ut vocant, videmus magnitudinem nonnihil ad rem
facere, magna siquidem instrumenta, sonum magnum, parva, exiguum edunt. Hac
igitur, qua diximus, ratione musicus sonum consyderat, ad quod negocium
numero potissimum utitur, tanquam instrumento quodam, sine quo haec minuta
comprehendere minime queat. Non est autem quod musicus inquirit, numerus. Sed
sonus potius, cuius rationem per numerum cognoscimus. Nec me latet, quam
belle dicant ii, qui Musices obiectum (ut cum illis loquar) numerum sonorum
esse putant, cum quid loquantur, non facile intelligunt, tum quod pugnatia
dicunt. Quasi vero quod quaeritur aurum, nihil a ligone diversum concludant.
Sed esto bene dicant, nolo ego iuventutem his naeniis, plusquam puerilibus,
seduci. Id unum adiunxerimus, mathematicis scientiis, quae tam certae sunt,
quam quae certisima, nihil aeque nocere, quam sophisticas illas, ac plane stultas
ca[A3v]ptiunculas, ac perinde nihil aeque fugiendum huiusmodi disciplinarum
studioso, quam grippos illos insolubiles, quibus ipsa veritas involvitur, ac
nunquam eruitur, quibus certissima, obscurissima fiunt. Caeterum ad
institutum nostrum hoc quoque annotandum, Pythagoricum hoc praeceptum, quo
admonemur consonantias ipsas auribus esse explorandas, quibus vero inter se
distantiis differant, rationi esse commitendum, hoc idem ipsum Severini
definitionem argute explicare. Sed haec de generali huius scientiae negocio.
Nunc vero (cum pro iuventute haec elaboravimus) minutiora quaedam
tractabimus. Necessum siquidem est, et nostro nonnihil inservire saeculo,
quodque usus iam multis annis observarit, non modo non reiicere, sed
diligenter, ne usus penitus in abusum declinet, docere. Primo igitur pueri
sciant, sex esse vocum signa, in communem usum iam omnium consensu admissa,
haec videlicet, ut re mi fa sol la. Quibus apte voces ipsas
exprimimus, quae idcirco forsitan tenenda, quia recepta sunt, non autem quia alia
accipi non poterant, necessum enim erat aliqua usurpare. Ex his autem, ut
re, graves vocant, la sol, acutas, et mi fa, medias, hoc
sane certum ut re mi, inferiores esse, fa sol la, superiores.
Cum autem apud priscos Musicos tria fuerint modulandi genera. Unum
Diatonicum, quod hemitonio minore, tono ac tono incedit hoc modo. [ratio
sesquitertia] [diatessaron] 2304 Nete
hyperbolaeon. Tonus. 2592 Paranete
hyperbolaeon Tonus. 2916 Trite
hyperbolaeon Hemitonium
minus. 3072 Nete
diezeugmenon [[tabl.gif]] Diatonicum genus. Alterum
Chromaticum, quod semitonio minore, semitonio maiore, ac tribus semitoniis,
sive quod idem est, semiditono constat, [A4r] ad hunc modum. Chromaticum. [ratio
sesquitertia] [diatessaron] 2304 Nete
hyperbolaeon. Semiditonus. 2748 Paranete
hyperbolaeon Hemitonium
maius. 2916 Trite
hyperbolaeon Hemitonium
minus. 3072 Nete
diezeugmenon [[tabl.gif]] Tertium
Enharmonicum quod ex diesi ac diesi, et duobus tonis conflatur, sive illas
dieses diaschismata appelles, de quibus infra copiosius dicturi sumus. Huius
est hoc exemplum. Enharmonium. [ratio
sesquitertia] [diatessaron] 2304 Nete
hyperbolaeon. Ditonus. 2916 Paranete
hyperbolaeon Diaschisma. 2994 Trite
hyperbolaeon Diaschisma. 3072 Nete
diezeugmenon [[tabl.gif]] Nostra
tamen aetate duo posteriora genera interciderunt usui musicorum, soloque
priore genere utimur, quod Guido, quicumque tandem is fuerit, musicum certe
haud quaquam indoctum constat, in scalam quandam, quam rudes quoque meminisse
absque magno labore poterant, et docte et prudenter disposuit. Ab hac sane
totum musices negocium dependet, huc omnia facillime referri queunt. Nos
igitur ut incipientibus etiam prodessemus, non solum ipsam formam, sed eius
quoque explanationem subiunximus. Graeca vero nomina iuvenes studiosi
ediscant admoneo, nisi enim, quisquis es huius scientiae tyrunculus, haec
nomina memoria teneas, frustra ad veram musicam accessisti. Quid igitur est,
cur nostra aetate tam pauci sint musici, magnum vero Cantorum vulgus ?
nempe quia pauci graece sciant, quamquam nec hoc solum quidem hic expeto, sed
et ut Abaci, numerique sis peritus, tum si citharam quoque pulsare noveris,
non levem, ut ipse ego puto, adiicies huic negocio calculum. Est autem
huiusmodi scala, que sequitur, Guidonis, quam Franchinus quoque Laudensis,
non poenitendus musicus ad initio suae Musices posuit. [A4v] Diatonicum Guidonis introductorium
Pythagorea dimensione dispositum. [[IsagA4v]] |
||||||||
|
Ante omnia
Guido, ne immemor esset Lector, quicquid huius scientiae est, ut caetera, totum
hoc a graecis mutuo nos accepisse, graeca chordarum nomina ponit, de quibus
Divus Severinus nos accepisse, graeca chordarum nomina ponit, de quibus Divus
Severinus abunde li. I ca. xx quot sint, qua ratione additae, atque auctae,
pertractat. Adeo enim quondam rude erat huius scientiae principium, ut
quatuor dumtaxat chordis constaret totum harmoniae corpus, idque tetrachordon
appellabant. Deinde paulatim in hexachordon, heptachordon, octochordon,
enneachodon, decachordon, endecachordon, et denique in decem et quatuor
chordas excrevit, postremus vero proslambanomenos, acceptus est
nervus, unde et nomen accepit. Divisio tamen chordarum in tetrachorda,
hactenus mansit. Sunt igitur in hac quidem chordarum serie quinque
tetrachorda, in quibus omnibus extremorum nervorum diatessarôn
symphoniam sonantium ratio est sesquitertia. De quibus Severinus li. 4 late
in omnibus generibus modulandi disserit. Primum est hypatôn, id est
primarum, vel ut Albinus apud Severinum exponit principalium. Et huic sunt
hae quatuor chordae hypatè hypatôn, parhypatè hyptatôn, lichanos
hypatôn et hypatê mesôn. Secundum est tetrachordum tôn mesôn,
id est mediarum, habetque quatuor chordas has [Bv] hypatèn mesôn, parypatèn
mesôn, lichanon mesôn, et mesèn. Atqui omnia tetrachorda diatonica
hemitionum imum habent primo loco, Mesè vero et paramesè, tono
distant, non hemitonio. Hinc diezeugmenôn kai synèmmenôn, hoc est
disiunctarum et connodatorum, aut, si mavis, connexorum, duo tetrachorda nata
sunt. Tertium igitur tetrachordum est synèmmenôn, comprehenditque
quatuor cordas, mesèn¸ tritèn, synèmmenôn, paranètèn
synèmmenôn, et nètèn synèmmenôn. Quartum vero tôn diezeugmenôn,
cuius sunt chordae paramesè, tritè diezeugmenôn, paranètè
diezeugmenôn, et nètè diezeugmenôn. Quintum denique hyperbolaiôn¸
eius hae sunt chordae nètè diezeugmenôn, tritè hyperbolaiôn, paranètè
hyperbolaiôn, et nètè hyperbolaiôn. Hactenus de quinque
tetrachordis, quibus si ad formam ordo, disdiapason, cuius media chorda mesè
est, in ratione quadrupla systematum longissimum, quod ita symphoniarum
ambitum concludit, ut finem iis ipsis imponat, necque hanc egredi, facile
permittunt doctiorum aures. Reliqua intervalla, postea quam et qualia, et
quanta sint, docuerimus, nullo negocio perdiscentur. Caeterum numerus quoque hic
adiectus est chordis, qui rationem omnis dimensionis continet. Nam proslambanomenon
ad mesèn duplam habere proportionem numeri 9216 et 4608 demonstrant,
et eandem esse rationem mesès ad nètèn hyperbolaiôn, hi numeri
4608 et 2304 ostendunt. Quae ut frustra doctis insonant auribus, quod
notissima sunt, arithmeticae non ignaro, ita indoctis quoque male tinniunt,
quod ea minime intelligant, itaque necessum habemus et rudibus nonnihil hoc
in negocio consulere. Et primum per literas ducendam iuventutem putamus.
[B2r] Sunt enim septem literae (quas et claves et phtongorum regiones,
vocumque loca appellant) substantia distinctae, per repetitionem vero in
universum viginti fiunt, quas iuniores cum vocibus hoc modo exprimunt. Γ
ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re,
b fa [bq] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la. Et ut ab infimis quoque ordiamur,
Γ, literam graecam in pede posuerunt, ut nemo tantam oblivionem animo
suo induceret, dixissem ferme audacius, nemo tam esset ingratus graecis
musis, ut hanc scientiam ab illis esse nesciret. Deinde sequuntur literae
septem, ordine A B C D E F G, quas maiores ideo libenter pinxerunt ut esset,
quo a sequentibus septem, a b c e d f g distinguerentur, hae enim perexiguae
adscribuntur, hinc et eam ob causam, sequentes numero quinque aa. bb. cc. dd.
ee. geminae appositae sunt, atque hic est literarum ordo, in quo b fa [bq] mi
pro una duntaxat clave numerata est, cum tamen natura sint duae, sed in cantu
unam solum ponere non carent ratione. At de hac infra copiosius dicturi
sumus. Usus vero iuniorum obtinuit, ut litera, a proxima distare dicatur
secundo, a tertia tertio, a quarta quarto. Ac deinceps eodem modo, et in
universum litera a litera eiusdem formae proxima, octavo, quemadmodum A ab a,
C a c. Proinde et regulam quandam non tam ineruditam, quam forsitan videbitur
alicui, adiuncerunt. Est autem huiusmodi, de octavis idem esse iudicium, quod
et ad voces, et naturam cantus referendum est, ut enim in a exiguo la mi
re, tres sunt voces, ita eodem certe modo, in aa geminato, et in A maiore, haec eadem in G g et Γ
sese habent. Γ ut enim eiusdem est naturae cum g ac G, easdem [B2v]
igitur et voces sol, re, ut, habeat, oportet. Quae et
ipsae, si opus est, citra licentiam accommodari possunt. Inde et cautionem
hanc adiungunt, si extra literas huius scalae vel in imo vel in supremo loco
vox aliqua expatietur, oportere illam ad octavum referre. Ut si notula infra
.Γ. ut sese obtulerit, ea est vel fa, vel ut, quod ex
octavo F-fa-ut pernotatur quam facillime. Neque has voces imperitorum
vulgus recte fictas appellat, sicut neque eas, quae non in suis locis, ut iam
diximus, sed in octavis reperiuntur, quemadmodum mi, in .A. magno, aut
re in .Γ. Cum fictae foces duntaxat eae sint, quae nec in locis
iis sunt, ubi usu eveniunt saepe , sed neque in octavis, quo certe modo in
.E. magno fa, aut in F-mi, voces fictas recte dixeris. Guido
vero cum hanc formam non latiorem describeret, respexit tum ad hoc, quod vox
naturalis ac proinde humana, suis limitibus conclusa est, tum etiam quod
cantilenae, cuiuscumque toni, sive tropi sint, intra hos fines, quod ipse
praescripsit, facillime compraehenduntur. In instrumentis vero musicis,
quemadmodum Guido graecae scalae, chordam unam infra, alias adiiecere
chordas, ea qua diximus lege, utique licebit. Primum igitur erit, ut iuvenes,
his vocum locis plurimum assuescant, alia nullo negocio etiam ludentes
intellecturi, hoc quod ad illum modum dictum putes, ne mi, putent ubi fa,
aut contra fa, ubi mi cantandum. |
||||||||
|
Inter
caetera quae praecedenti capite diximus, et hoc admonendum erat, septem vocum
hexachorda Guidonem instituisse, hoc est, ut planius dicam, septies ut,
re, mi, fa, sol, la, quae tamen [B3r] ita
ordine posuit, ut et ascensu desensuque sese mutuo levent, et ut voces
eiusdem naturae, hoc est, durae cum duris, et molles cum mollibus
aequatissime conveniant, quemadmodum primum hexachordum quod in Γ
principium habet, levatur a secundo hexachordo, quod in .C. magno exorditur.
Necesse igitur in his fieri permutationem, si non vocum, signorum tamen ut,
re, mi, fa, sol, la, haud dubiam, estque
haec permutatio sine intensione et remissione vocum, nisi forsitan in .b.
clave, mi in fa, aut contra fa, in mi Apotomes
intervallo permutetur. Sic namque [nanque ed] intensio ac remissio
earum chordarum fieret, quandoquidem non aeque eae voces conveniunt, quod
postea diligentius docebimus. Eam igitur permutationem, quomodo fieri
necessum habeat, profusissime nostra aetate docent male musici, tot involucris,
tot curiosis praeptiunculis, ut aedituri ne sint oraculum, an
explanaturi, vix intelligas. Adhunc enim modum per distinctionem ordiuntur.
Clavium, inquiunt, quaedam habet unam vocem, et in his nulla fit mutatio,
quaedam duas, et in iis duae obveniunt permutationes, quaedam vero tres, et
in illis sex fiunt varationes. Sic illi. Quasi vero permutationem nesciat
adeo imperitus quis, nunquam non nisi in dubus esse. Deinde si duae illic, ob
rationem octavi, eveniant voces, hac regula scilicet praescipserint novam
legem, illic nullam fieri permutationem ? Quid autem stultius quam si a
.Γ. ascendat quis in .F. magnum, cum ad .E. deventum sit, quaerere, in
quam vocem la mutet, cum nulla alia adsit quam mi ?
Eodemque modo in descensu ab .F. magno ad .Γ., cum ad .C. magnum ventum
sit, tum quaerere in quam vocem, ut, mutes cum nulla alia sit quam fa ?
Postremo de clavibus quae tres sibi voces adsciscunt, vide quam [B3v] frivole
doceant, sex mutationes tot nodis (dicere nolui modis) ut facilius interim
canere optime, ne dicam mutare perdiscas. Sane unica cautione hoc docere
poterant, nullo etiam labore respiciendam scilicet esse .b. clavem, in ea
certe totum negocium verti, multum enim referre mi an fa ibi
cantandum. Proinde solere musicos .b. literulam tenuem ac exilem adpingere,
quoties ea clavis fa habeat, quoties vero mi, nihil apponere
consuesse. Hoc interim pro rudibus satis erat. Quod si dicas, fieri posse ut
codex erret, neque ego hoc inficias eo. Id autem non antea cognoscere
licebit, quam de tonis aut tropis cognoscendis auditiunculam fecerit
quispiam. Hoc namque confessum, omnes tonos in .B. clave mi habere,
exceptis quinto et sexto, qui frequenter (ut notra tempestate musici
cantilenas edunt) fa in ea exposcunt, nisi speciatim qualitatum, ut
saepe fit, permutatio utrinque accidat, quod in his .b. duro, in illis .b.
molli, ita enim loquuntur, signant. Verum haec usu potius quam multies
regulis pernoscuntur. Dicere vero, cuius toni hic vel ille sit cantus, non
est eius qui de permutationibus, sed qui de ipsis tonis disserit, docere,
quare postea locus de his magnis opportunus. Sed et hoc adiicimus, nonnunquam
nullam fieri mutationem in longis saltibus, solum vero rapi vocem, ut est ex mi
in mi, ex fa in fa praesertim in diapente &
diapason. Caeterum parum me movebit ea, quam ponunt intermutationem et
permutationem, differentia, multo etiam minus, tot mutationis genera
qualitatis & quantitatis, deinde proprietatum & deductionum nescio
quae portenta, adde his propriora, de triplici cantu, naturali videlicet, molli
& duro, aut triplici hexachordorum distinctione in easdem proprietates.
Neque enim omnis cantus, cui mi est in .b. clave [B4r] durus est,
neque cui fa, omnis ille mollis recte dicitur. Praestiterit forsan dicere hexachordum aliquod esse
coniunctum quod fa habeat in .b. clave, quemadmodum tertium et sextum,
quoddam disiunctum, quod scilicet mi habeant in eadem clave,
quemadmodum primum, quartum et septimum. Postremo quoddam quasi permanens,
quod .b. clavem nunquam attingit, ut sunt secundum et quintum. Interim, quod
naturam spectat, admonendi sunt tyrunculi huius negocii, bonis cantilenis,
iisdemque ingeniosis assuescant. Si enim tales evadimus ipsi, quales ii sunt
cum quibus nostra conversatio est quotidiana, nimirum & idipsum in
cantionibus contingit, in quibus tantum artificii est, ut putem, nusquam
alibi vel efficacius vel perfectius, aut affectus aut ingenia ostendi.
Assuescimus autem tum cantilenis bene, cum belle naturam earum exprimimus,
cum affectuum loca imitari discimus. Sed de his satis superque satis evagati
sumus. |
||||||||
|
Alia sane,
ut hoc ab initio obiter dicamus, communis iam est intercapedinum sive
intervallorum appellatio, alia apud prisci saeculi musicos fuit, utranque tamen
dicere conabimur, nostro quoque tempori nonnihil inservientes. Iuniores
igitur quindecim intervalla ponentes, hoc modo definiunt. Unisonus,
inquiunt, est quando in eadem clave eadem vox iterum atque iterum repetitur,
quemadmodum ut ut ut, re re re, forte autem eam ob causam, cum
non sit, intervallum dicitur, qua ratione unitas numerus apud Arithmeticos. Tonus,
secundum perfectum, de notula in notulam proximam [B4v] quemadmodum ex ut
in re, ex re in mi, demptis duntaxat mi, fa,
simul iunctis, quae tamen cum aliis notis sursum ac deorsum connexae, tonum
constituunt. Semitonium,
secundum imperfectum, solum tamen ex mi in fa proximum. Est
autem hic sermo de minore semitonio, quandoquidem, ut ex prioribus colliges,
semitonium maius ad genus diatonicum ineptum est. Ditonus,
tertium perfectum, ex duobus tonis conflatum, eius duae sunt species, ex ut
in mi, et ex fa in la. Semiditonus,
tertium imperfectum, ex tono & hemitonio, eius similiter duae sunt, ex re
in fa, et ex mi in sol. Tritonus,
quartum durum, ex tribus tonis, nil prorsus symphoniae habens ex .F. ad mi,
in .b. clave. Diatessaron,
quartum aptum, ex duobus tonis et hemitonio minore, eius sunt tres species,
ex ut in fa, ex re in sol, ex mi in la.
Hanc consonantiam habent in extremis chordis omnia meli musici genera, sed
medias chordas non semper eadem ratione. Diapente,
quintum perfectum, ex tribus tonis, & hemitonio minore, cuius quatuor
sunt species, ut sol, re la, mi mi, et fa fa. Semidiapente,
quintum imperfectum, ex duobus tonis totidemque hemitoniis minoribus,
quemadmodum ex .B. magno in .F. magnum, frequentius in cantilenis
mensuralibus, ut vocant, praesertim in suprema voce ex fa in .bb., ad mi,
quod in .e. exiguo est, alioqui symphoniae ineptum. Tonus cum
diapente (ita enim et in sequentibus duobus nominibus unum intervallum
nominant) sextum perfectum, ex quatuor tonis, & hemitonio minore,
quemadmodum ut la, ex .Γ. ad .E. magnum. Semitonium
cum diapente, sextum imperfectum ex tribus [Cr] tonis, et duobus hemitoniis
minoribus, quemadmodum mi, fa, ex .E. ad .c. Ditonus
cum diapente, septimum perfectum, ex tonis quinque et hemitonio minore,
quemadmodum ut mi, ex C ad mi in .b. Semiditonus
cum diapente, septimum imperfectum ex quatuor tonis et duobus hemitoniis
minoribus, veluti ex .E. ad .d. Diapason
octavum integrum, ex quinque tonis et duobus hemitoniis minoribus, cuius
septem sunt species, velut ex septem literis maioribus ad septem minores.
Omne siquidem intervallum unam semper minus habet speciem quam sit numerus
phtongorum. Quemadmoum diatessaron, cum numerus ipsius sit quatuor vocum,
eius species tres sunt, et diapente, cum habeat quinque nervos, quatuor
duntaxat species habet, ita in diapason chordarum numerus octonarius est,
specierum septenarius. Cuius negocii exemplum (quoniam ad rem facit, posteaquam
de tonis sermo erit) in lineis pro diatessaron, diapente, & diapason
speciebus, tale adpingere solent, quo modo & Franchinus egit. Tres
diates. species. Quatuor diapente species. Septem diapason species [[isagim2.gif]] Si autem
maiores quam diapason obveniant intercapedines, ad hunc modum componunt, quo
priora composita vides nonnulla intervalla, ut nonum perfectum dicant, tonum
cum diapason, nonum vero imperfectum, semitonium cum diapason [Cv] et de
reliquis eodem modo usque disdiapason, quam qui caute agunt, non transiliunt.
Ex his quoque intervallis, haec perfecte, illa imperfecte consonant, alia
prosus dissonant. Cuius generalem typum talem adpingere consuevere. Quinque
consonantiae perfectae : 2, 5, 8, 12, 15. Quatuor consonantiae
imperfectae : 3, 6, 10, 13. Sex dissonantiae : 2, 4, 7, 9, 11, 14.
[[isagim3.gif]] Quinque
consonantiae perfectae. Quatuor consonantiae imperfectae. Sex dissonantiae. Ad hunc
igitur modum, hi Tragoediam suam absolvunt, quam ut non prorsus frivolam, ita
nec omnino absolutam iudico. Habet enim quae belle dicta sunt de
consonantiarum speciebus, habet et rursus quae odiose inculcata videntur de
tot intervallorum formis, et novo consonantiarum ordine. Quanquam et nos rem
hanc minuimus addunt enim inter consonantias nonnulli temere magis quam caute
diapente cum disdiapason, et ditonum cum disdiapason, quarum posteriorem
utcunque tolerandam puto. Nam et haud poenitendi musici eam in usas cantiones
frequenter adsciscunt, priorem autem difficulter admiserim, maiusque erratum
iudico, quam quod dignum venia iudicem. Sed, et haec, et quod magis miror,
tonus cum diapente, et disdiapason a Petro Platensi symphonista doctissimo
nonnunquam usurpatae sunt, mais forsitan ut voces excelsissimae luderent,
quam belle consonarent. Sed haec hactenus. Prisca enim observatio cum casta
omnia essent, nec tot adulterinis iucunditatibus, dixissem libentius
levitatibus, obvoluta, quam paucis consonantiis usa sit, vel ex hoc
potissimum [C2r] coniicimus, quod vix ultra sex consonantias unam invenies
apud celebres scriptores nominatam. Et cum illi de consonantiarum ordine
disceptant, non nisi quinque enumerant, ut videre qui poterit apud Severinum
libro secundo, capitulo decimosexto, et duobus sequentibus capitibus. Nos
utcunque de ratione harum, pauca haec dicere statuimus pythagoreum ordinem
sequentes, illi enim diapason omnium consonantiarum primam dicebant, et in
dupla ratione, velut 12 ad 6, vel 24 ad 12. diapente vero cum diapason in
tripla, ut 18 ad 6 vel 24 ad 8.
Disdiapason in ratione quadrupla, ut 24 ad 6. Deinde & diapente in
sesquipla, ut 9 ad 6, 12 ad 8, vel 18 ad 12,
24 ad 16. Et diatessaron in sesquitertia, velut 8 ad 6, 12 ad 9, vel
16 ad 12, 24 ad 18. Tonus vero nostra
aetate prorsus e consonantiarum coetu, nescio quo commisso flagitio, semotus
in ratione sesquioctva est. At nolim anxius esse de tono et eius exilio, si
hoc non et diatessaron minus digne acciderit, nimirum et in illa eadem non
conveniunt Pythagoricorum et Ptolemaei sentimenta. Illi enim diatessaron
inter consonantias ponunt, negant tamen cum diapason consonare, qua in re eos
iure increpat Ptolemaeus. Vide Severinum libro quinto, capitulo octavo.
Nostra aetate, diatessaron amat sub se diapente, aut ditonum, ita enim
frequenter a nostris Symphonistis usurpatur. Sed huius negocii, is est typus. [C2v] 6:8 Diatessaron.
Ratio sesquitertia 6:9 Diapente.
Ratio sesquialtera 6:12 Dia
pasôn. Ratio dupla 6:18
Diapente cum diapason. Ratio tripla 6:24 Dis
dia pasôn, maximum ststema. Ratio quadrupla 8:9 Tonus.
Ratio sesquioctava 8:12 Diapente.
Ratio sesquialtera 8:24
Diapente cum diapason. Ratio tripla 9:12 Diatessaron.
Ratio sesquitertia 12:16 Diatessaron.
Ratio sesquitertia 12:18 Diapente.
Ratio sesquialtera 12:24 Dia
pasôn. Ratio dupla 16:18
Tonus. Ratio sesquioctava 16:24 Diapente.
Ratio sesquialtera 18:24 Diatessaron.
Ratio sesquitertia [[isagim4.gif]] |
||||||||
|
Severinus libro primo. Phthongus, inquit, est vocis casus
emmeles, id est aptus melo in unam intensionem. Alii Phthongum definiunt
unam quandam partem minimam meli. Alii nervi unius certum quendam strepitum,
nonnulli sonum, unum et eundem tenentem tonum, ut Ptolemaeus. Sane sicut
numeri, unitas, lineae, punctum et momentum temporis, ita harmoniae
principium est Phthongus, vox quidem
individua [C3r] elementorum hoc in negocio fundens vicem, ex quo omne melos
constat, et in quem resoluitur. Emmeles vero phthongi sunt qui invicem
copulati, vocem reddunt auribus aptam, quod si contra, ecmeles vocantur.
Intervallum vero est soni acuti gravisque distantia, definitore Severino. Et
Consonantia apud eundem definitur, acuti soni, gravisque mixtura, suaviter,
uniformiter auribus accidens. Alibi autem Consonantia, inquit, est
dissimilium inter se vocum in unum redacta concordia. Sunt qui putent
Severinum, illic Platoni, hic vero Nicomacho arrisisse. Plato enim hoc modo
fieri in aure consonantiam dicit. Necesse est, inquit, velociorem quidem esse
acutiorem sonum, hic igitur cum gravem praecesserit, in aurem celer
ingreditur, & iam lassior factus, quasi pulsus, iterato motu revertitur
gravior, & proinde cum gravi mixtus similis occurrit, unamque
consonantiam miscet. Sed id Nichomachus non arbitratur dictum veraciter.
Neque enim similium esse consonantiam, sed dissimilium potius, in unum
endemque consonantiam venientium, gravis vero gravi si miscetatur, nullam
facere consonantiam, quoniam hanc phthongorum concordiam similitudo non
efficit, sed dissimilitudo. Ac si ipse consonantiarum naturam investigat. Si
nanque duo nervi dissimiles pulsantur, soni illi sibi obiam fiunt, quod si
commensurabiles fuerint, haec ipsa commensuratio sibimet miscetur, unamque
vocum consonantiam facit. Dum vero insommensurabiles, et simul pulsi, sibi
quisque ire cupit, tum dissonantiam fieri necesse est. Hinc &
dissonantiam definit Severinus. Dissonantia, inquit, est duorum sonorum
sibimet permixtorum ad aurem veniens, aspera atque iniucunda percussio. Nam
dum sibimet misceri nolunt & quodammodo [C3v] integer terque nititur
pervenire, cunque alter alteri officit, ad sensum uterque insuaviter
transmittitur. |
||||||||
|
Erit fortasse non inutile & de toni intervallis
quippiam adducere, quo Isagoge nostra instructio prodeat, quae tamen si qui
exactius, quam ut nostrum institutum patitur, noscere volet, adeat Severini
tertium librum, nobis haec dixisse abunde sat est. Et primum quidem tanquam
concessum, longeque demonstratum apud musicos, memoria tenendum, nullam
superparticularem habitudinem noto numero dividi posse in integram
medietatem, hoc est, inter duos numeros superparticularis rationis, nullum
medium posse dari, qui ad minorem comparatus, eam habeat rationem, quam
collatus maiori, et proinde neque tonum in duo aequa dividi, sed in maius et
minus hemitonium, quorum hoc quidem diesis sive limma, illud apotome
nominatur. Rursus diesim inaequas duas partes secari, que diaschismata
vocantur, excessum denique quo maius semitonium, minus vincit, comma dici,
dividique in duas quoque partes que schismata appellantur. Haec apud
Severinum Philolaus disserit, atque has definitiones subnectit. Diesis,
inquit est spacium, quo maior est sesquitertia proportio duobus tonis. Comma
vero est spacium, quo maior est sesquioctava proportio duabus diesibus, i.
duobus semitoniis minoribus. Schisma est dimidium commatis. Diaschisma vero
dimidium dieseos, i. semitonii minoris. Advertendum tamen dieseos
appellationem, hic non convenire cum ea qua supra diximus, enharmonium genus
diesi, ac diesi et ditono constare, illic enim diesis pro hemitonii minoris
medietate ponitur, quod diaschisma vocatur, hic vero a Philolao pro ipso
hemitonio minore. Huius negocii hic est typus. [C4r] Tonus in
sesquioctava ratione : a 4096 / b 4608 Apotomè : a 4096 / f 4374 ; f
4374 / b 4608 Dièsis : a 4096 / d 4330 ; f
4374 / b 4608 Diachisma : a 4096 / c 4213 ; c 4213 / d
4330 ; f 4374 / g 4491 ; g 4491 / b 4608 Komma : d 4330 / f 4374 Schisma : d 4330 / e 4352 ; e 4352 / f
4374 [[isagim5.gif]] Sit .a.b. tonus in sesquioctava ratione, duae eius partes
inaequales .a.f. semitonium maius sive apotome .f.b. vero semitonium minus
sive diesis. Aut contra .a.d. semitonium minus, et .d.b. semitonium maius
.a.c. vero et .c.d. diaschismata partes aequales dieseos .a.d. sicut
.f.g. et .g.b. dieseos .f.b. Comma
denique, quo maius semitonium excedit minus, est .d.f. cuius partes aequales,
schismata inquam, sunt .d.e. et .e.f. Et ut ad nostrum quoque usum haec
trahamaus sit .b. mesè sive A-la-mi-re, .f. vero tritè
synemmenôn sive fa in .b. clave. Deinde .a. fit paramesè
vel mi in .b. clave. Vox igitur re in a-la-mi-re, in .b.
clave, distat hemitonio minore, ad mi autem in .b. clave, tono. Hoc
ergo idem fa, in .b. clave, a suo mi in eadem clave, distat
hemitonio maiore, plus igitur distant inter sese fa et mi, in b
clave, quam vel [C4v] hoc a fa, in c-sol-fa-ut, vel illud a mi,
in a-la-mi-re. Idcirco nonnihil difficultatis habet huiusmodi theoria,
aut inspectio, quam tamen facile is intelliget, et quem laboris pro
acquirenda disciplina non piget, et cui non omnino stupidum ingenium. |
||||||||
|
Modi musici,
qui et toni et tropi dicuntur, ait Severinus li. 4. ca. 14. ex dia pasôn
consonantiae speciebus existunt. Iidem systemata, et constitutiones dici
possunt. Est enim Systema plenum veluti modulationis corpus, ex
consonantiarum coniunctione consistens, quale est diapason vel diapente,
diatessaron vel diapason. Diapason nanque est systema a proslambanomene in
mesen, caeteris, quae sunt mediae, vocibus annumeratis, vel a mese rursus in
neten hyperbolaeon, cum vocibus interiectis. Disdiapason autem a proslambanomene
in neten hyperbolaeon, cum his quae in medio sunt interiectae, et de reliquis
eodem modo, ut ex introductorio facile quis consyderabit. Diapason igitur
septem species, sive constitutiones si quis totas faciat acutiores, vel in
gravius totas remittat, septem efficiet modos. Quorum nomina sunt Hypodorius,
Hypophrygius, Hypolydius, Dorius, Phrygius, Lydius, ac Mixolydius. Verum cum
haec scriberem, videremque nec nobis plane constare, quo modo antiqui his usi
sint, deinde quae nostro tempore celebrantur, non modo plurima aliena esse,
sed nonnunquam diversa, non facile dictum est, quam invitus calamo
indulserim. Sed fortassis erit, quod pro me causer, cum quod ignoro, ingenue
nescire me dicam, id quod docti non illibenter faciunt. Deinde cum potius aliorum
opiniones refram, quam meam, nonnihil etiam eorum quae quotidianus [Dr] usus
doctorum musicorum habet, studiose doceamus, non est quod mihi succenseri
debeat, si non sublimia dixisse videbor, praesertim cum Isagogen scriberemus.
Proinde si mihi licere putarem, quod plaerique facere consuevere, omnia
scilicet effutire, quae in buccam veniunt, potius ut docti videamur, quam ut
fideliter doceamus, possem hic magnam opinionum sylvam Lectori studioso
offundere, sed quid ad Mercurium ? Cuiuslibet est nugari quidvis, verum
ad rem attinentia dicere paucorum. Hoc unum vere magis quam arroganter
dixerim, paucos esse nostra aetate musicos, qui vel de melorum generibus, vel
de horum modorum aut constitutione aut affectibus, dignum aliquid antiqua
traditione in medium adducere quaeant. Praesertim eos qui huiusmodi negocium
profitentur, planeque mousikôtatoi sibi interim videri volunt, cum dis
diapasôn a musis absint. Quodsi, ut Severinus putat li. I, solus is est
verus musicus, qui ratione perpensa, canendi scientiam non servitio operis,
sed imperio speculationis assumit, pape quam paucos hodie videbis musicos,
dispeream, si non haec avis vel etiam corvo albo rarior est. Sed ad hoc
relapsae sunt bonae disciplinae, quas liberales appellant, ut a nemine minus
colantur, quam ab iis, qui ex eis quaestum faciunt. De his vulgo dictis
magistris loquor, qui cum pro septem illis inclytis disciplinis, de quibus
aliqui vix superdimidiam norunt, spinosam quandam sophisticem inculcent,
nihilominus tamen titulo earundem artium magnam pecuniam emungunt, a
discipulis quos stolidiores reddunt quam acceperunt, perinde ac si nihil
referrat professionis saue artes sciant, an ignorent, modo titulum habeant,
modo capitium purpura splendidum, etiam si a cerdone sordidissimo nihil vel
sermone, vel scientia, adde postremo moribus, ne unciola quidem [Dv]
differant. Caeterum si singulis artibus et disciplinis id veneni irrepserit,
conniuendum nostro hoc in negocio fortassis praestiterit, doleo tamen plus
iniuriae accidisse huic, quod in ea fero sapimus Phryges, cum interim omnes
aliae disciplinae, bonaeque literae reviviscant, leventur, refloreant, sola,
et ipsa unica Musica, quae oscitantes excitat, ipsa oscitans, neminem
levantem habet, elevantem quam plurimos. Sed nos interim ad institutum nostrum,
a quo paululum digressi sumus, redeamus. Meminisse ante omnia oportebit
eorum, quae supra retulimus, septem esse diapason consonantiae species, quas
maxime his duobus nostri differre aiunt, semitoniorum vario loco, &
diatessaron ac diapente consonantiarum diversitate, quod ex his duabus
confletur diapason. Ea igitur species diapason quae ex proslambanomene ad
Mesen porrigitur, Hypodorii systema est. Quae ex hypate hypaton ad paramesen,
Hypophrygii. Quae ex parhypate ad triten diezeugmenon, hypolydii. Quae ex
lichano hypaton ad paraneten diezeugmenon, Dorii. Quae ex hypate meson ad
neten diezeugmenon, Phrygii. Quae ex parhypate meson ad triten hyperbolaeon,
Lydii. Quo postremo a lichano meson ad paranete hyperbolaeon, mixolydii.
Quando vero totum hoc spacium a proslambanomene ad neten hyperbolaeon, nondum
completum est, nullum enim systema nominavimus a mese ad neten hyperbolaeon.
Ptolemaeus hypermixolydium tonum octavum in has chordas, nihil a primo
differentem specie, constituit, omniumque chordarum spacium, quod disdiapason
systema complectitur, opplevit, ne extrema chorda, et haec ipsa unica
exularet. Sed huius traditionis sit haec subiecta descriptio. |
||||||||
|
[D2r] [[isagim6]] Diapason Systema maximum Octo toni Hyperdorius, hypophrygius,
Hypolydius, Dorius, Phrygius, Lydius, Myxolydius, Hypermixolydius. Systemata diapente binis ubique
tonis communia |
||||||||
|
|
Nete
hypermixolydii Nete
mixolydii Nete Lydii Nete
Phrygii Nete Dorii Nete
Hypolydii. Nete
hypophrygii Nete
hypodorii. Pros. Hypermix. Proslambanomene
Mixolydii. Proslambanomene
Lydii. Proslambanomene
Phrygii. Proslambanomene
Dorii Proslambanomene
hypolydii Proslambano.
hypophrygii. Proslambanomene
hypodorii |
Nete
hyperbolaeon Paranete
hyperbolaeon Trite diezeugmenon Nete
diezeugmenon Paranete
diezeugmenon Trite
diezeugmenon Paramese MESE Lichanos
meson Parhypate
meson Hypate
meson Lichanos
hypaton Parhypate
hypaton Hypate
hypaton. Proslambanomene |
||||||
|
Inter hos tropos Dorius, Phrygius, et Lydius eminent, et
quod a gentibus nomina habent, quo significatur plurimum eos in usu fuisse,
et quod ad affectus tollendos aptiores sunt. Inde et eos duces et authentas
appellatos putant tres alios, Hypodorium, Hypophrygium, et Hypolydium,
subiugales et comites dictos, quod non tam incitant quam sedant animi
affectus. Mixolydium autem appellatum aiunt, quod lydio facillime
conmisceatur, id quod de omnibus modis constat, ex varatione semitonii
minoris, saltem in diatonico variari et systema, ut sileam interim ex
diatessaron, et diapente consonantiarum diversitate hoc idem fieri. Haec sunt
quae apud antiquod fuisse certum est, quo vero modo tropos illos fidibus,
syllabis et pedibus, saltationibusque aptarint, ut nunc irritarent, nunc
placerent, id satius coniici quam doceri posse crediderim. Videmus tale
quippiam in Symphonistis, de doctis loquor, qui statim hominem irretiant,
nonnunquam ad fletum perducant, caeterum ita alliciant, ut nunquam saturum
animum faciunt, aut nauseam auditui, sensui alioqui petulantissimo, quippe
qui momento fatigatur. In Poetis quoque quis nescit eadem accidere ?
Quidam enim sunt, cum intrinsecus contempleris phrasim et sententiam, adeo
hominem rapiunt, adeo excitant, ut lectorem sibi surripiant, saepe in
lachrymas, saepe in risum commoveant, nunc irascentem, nunc miserantem te
faciant, idipsum certe vel pedibus, vel apto verborum melo, denique et alto
ingenio, multiplici varietate, agere consuevere. Facile igitur persuasum est
mihi quod omnes docti fatentur, Poetae Musicen utilem, dixissem pene
necessariam. Adde quod cum Poetis [D3r] symphonistae, et pictores hoc commune
habent, aliquid ingeniose facere, quo vel perpetuo oblectent, vel animum
ipsum hominis mire afficiant. In histrionibus vero longe aliud quippiam
utpote qui maxime stupidos et vulgares incitant commoventque affectus. Qui
tamen ipsi, aliud ad choream, aliud ad mensam tinniunt. Sed puto, natura in
his maximum praestat momentum, videlicet qua destitutus quantumcunque artis
adhibeat, ingratus theatro discedat. Unum pene exciderat magnopere ad rem
pertinens, disciplicere mihi, quod multi temere aussi sunt, omnia antiqua
innovare, aut novis aequare, ut nihil apud antiquos fuerit, quin hodie simile
quid dare conentur. Dorium posco, primum nostrum occinis tonum, peto
Hypermixolydium, octavum nostrum prodis, genus chromaticum desydero, insuave
nescio quod chordis crepas, proinde audaculi illi iudicandi, qui cum omnia
ignorent, omnia scire videri volunt. |
||||||||
|
Nunc vero ordo expostulat, ut quae nostra aetate musici
doceant, explanemus. Ecclesiastici namque (nanque ed) octo similiter,
ut antiqui, tonos facientes, in pares et in impares distinxerunt. Impares
dicunt primum, tertium, quintum, et septimum. Pares, secundum, quartum,
sextum, et octavum. Rursus cum eodem modo, quo prisci, cuilibet tono diapason
systema attribuant, impares aiunt, totum diapason ambitum habere supra
chordam stativam, quam et finalem appellant, pares vero solum diapente supra
eandem statuere, diatessaron vero infra eandem chordam collocare. Chordas
stativas quatuor has claves [D3v] vocant, in quibus commode potest omnis
cantus suum habere finem. D sol re, primi et secundi tonorum. E la
mi, tertii et quarti. F fa ut, quinti et sexti. G sol re ut,
septimi et octavi, ea certe constitutione, ut qui impares sint, totum
diapason systema supra eam finalem chordam habeant, quod singillatim sic
accipe. Primus enim tonus, chordam habet finalem D ascensus igitur eius est usque
ad alterum d. Tertii finalis clavis est E, idcirco ascendet ad e acutum.
Quintus eodem modo ex F in f expatiatur. Et postremo septimus ex G in g. Alii
autem qui pares nominantur, diatessaron infra eam chordam habent, diapente
vero supra, quemadmodum secundus, cuius sedes est D, cum primo tono commune,
diapente quoque commune ex D, in a cum illo habet, sed diatessaron in A
magnum detrudit, ita quartus in E, ubi et tertius finitur quo et diapente in
b clavem extensum, commune habet, diatessaron in B porrigit. Eodem modo
sextus cum quinto in F exit, diapente cum illo in c levatum, commune habet,
diatessaron tamen depressum in C habet. Postremo et octavus in D protrudit,
tollit vero diapente, quod cum septimo commune habet, in alterum d, cantus
suos finiens in G pariter, ut septimum. Hos igitur quatuor tonos aiunt
mediatos arithmeticôs, quod diatessaron infra diapente habeat, et
proinde symphoniae ineptum. Reliquos vero qui sunt de numero impari, mediatos
Harmonicôs, quod diapente infra diatessaron constituant, et proinde
aptum melo. Primus siquidem tonus ex D in d, protensus, diapente in a exiguo
finit, tertius ex E in e, expatians, diapente in b protendit, ita quintus in
c, et septimus in d diapente terminant, omnes autem diatessaron supra
diapente locatam [D4r] habent. Quod utcunque his notulis commonstrandum
duximus. |
||||||||
|
Primus tonus |
Tertius |
Quintus |
Septimus |
|
|||
|
[[isagim7.gif]] |
|
|
|
|
|||
|
Atqui ordines nostrorum tonorum non omnino cum antiqua
traditione concordant, abest enim hypermixolydius, cui certe noster octavus
elevatione non videtur quibusdam respondere, quamquam a primo nostri enim
segregent, quod diapente supra diatessaron habeat, cum contra primu tonus
diatessaron supra diapente collocet. Verum id longe magis mirandum, quod
sextus, et septimus eandem habent diapason speciem. Hic tamen duplicem
musicorum nostrorum diligentia differentiam invenit, unam quod inversa habent
systemata, alteram quod sextus sunemmeôn tetrachordon habet diezeugménôn.
Ad hunc igitur modum nostri musici suam sententiam absolvunt, in quibus sunt,
quae fortassis, si non Isagogen scriberemus, nec iniuria impugnare possemus,
sed nos ad alia consulto festinamus. |
||||||||
|
Finis cantilenarum omnium est vel in re, vel in mi,
vel in ut, sed in ut, bifariam, vel in ut synemmenon,
aut dieçeugmenon, in re, sunt tonus primus et secundus, in mi,
tertius et quartus, in ut, synemmenon quintus et sextus, in ut,
dieçeugmenon septimus et octavus. Quoties vero tonum dicimus finiri in aliqua
clave, cantum eius illic deponi intelligimus. Proinde non est opus, ubicunque
cantus finitur, longa attentione, si cuius toni sit, iudicare volueris, dum
diapason speciem attendas, quo modo supra diximus, quod ideo libenter saepe
admonemus quoniam cantus positionibus variantur. Non enim omnis cantus toni
primi et secundi in D finitur, sed nonnunquam etiam in a et d, frequentissime
vero a Symphonistis in G, non tamen absque fa, in b clave per
Tetrachordum synemmenon, quod potissimum ea ratione faciunt, ne voces extra
Guidonis scalam ponere cogantur, dum vox ima frequenter cum media diapason
sonet, commodius arbitrati fieri, in scala comprehendi suam extra scalam
expatiari voces. Quanquam hoc consilium sanum magis est, quam necessarium.
Quippe quae possent extra scalam quoque locum habere. In ecclesiasticis vero
cantibus non est opus transponere cantus propter unam vel alteram voculam
fictam, quae consuetudine nonnunquam potius quam ratione introducitur. Ita
consimiliter tertius et quartus, non solum in E, sed etiam in a, suas
cantilenas finiunt modo b clavi fa apponas, nunquam vero (quamquam hoc
scioli quidam ausi sunt scribere) in b, repugnant enim systematibus illorum
et supernae, et infernae claves, quod facile is videt, [Er] qui
naturam systematum non ignorat. Quintus item et sextus non solum in F, sed in
utroque C c cantus suos finire queunt, manente systemate utriusque immobili.
Verum pro cognitione tonorum solent regulas quasdam adiungere, quas non
piguit ascribere, at leviter tanquam offulam libantes. Cantilenae igitur
primi toni (inquiunt illi) frequenter ex re, in la, saliunt,
secundi ex re, in fa, tertii ex mi, in fa, quod
ab eo sexto distat, quarti ex mi, in la, quinti ex ut,
in mi, et deinde in sol, sexti ex fa, in la,
septimi ex ut, in sol, octavi ex ut, in fa. Quod
in cantilenis ecclesiasticis facile videre qui poterit. Haec de fine et agnitione
tonorum in quibus plus usus spectari debet, quam tot nostrorum musicorum
praeceptiones plane pueriles. De expatiatione sive ambitu ex dictis quoque
facile est iudicium ferre, quisque enim tonus diapason complectitur, quamvis
frequenter et infra et supra, nonnunquam utrinque, tonus addatur, id quod
videre est pene in cantilenis omnibus. Admonendum tamen hoc, principio
cantilenas adeo simplices fuisse apud primores ecclesiae, ut vix diapente arsi
kai thesi nonnunquam impleant, cui consuetudini proxime accedunt
Ambrosiani. Deinde paulatim ceperunt magis expatiari, ac luxuriari sonis, ita
ut postea non contenti diapason, sed diatessaron, nonnunquam diapente cum
diapason coniunxerint, forsitan ut permixtim duorum tonorum systemata
colluderent, in una cantilena, nonnunquam ultra exilirent, quod tamen
licentia plaerique fieri clamitant. Eiusmodi exempla in sequentiis, que
vocant, plura videmus. Ad hanc etiam formam Petrus Platensis, Symphonistes
nostra aetate clarissimus septimum tonum cum octavo in unam cantilenam
pulchre coniunxit. Et Iacobus Hobrechth ingeniosissimus primum [Ev] et
secundum. Quoties autem hoc fit, dicuntur permisceri toni, quod facile
videbit qui diapason species memoria tenet. Quod si sunt cantus a regula
liberi, ii bono Musico non minus noti esse possunt quam optimi, eiusdem enim
est bene et male canere. Sed de hic hactenus. Nunc vero subiungamus tonorum
formulas, quibus psalmos ipsos finiunt, nonnihil etiam, quod plus, quam
oportuit, fecimus, tempori nostro inservientes. Sunt autem communi usu hae. |
||||||||
|
Primi |
Secundi |
Tertii |
Quarti |
|
[[isagim8.gif]] |
|
|
|
|
Nec me multum movet quod plaerique facere solent, modum
[modium ed.] differentiarum effundetes, quas nescio qui
excogitarunt curiosi plus, quam bene attenti, cum hoc certe cuiuslibet sit,
tum quod aliarum nationum, aliae sint formulae tonorum, et proinde aliae
differentiae, tot pene, quot moris cantores, quibus velit, quae placeant,
praecepta scribere, idem is iungat vulpes, et mulgeat hyrcos. Sed et
intonationes tonorum variae sunt, non solum regionum diversarum, sed et
unius, immo una nonnunquam urbs, unumque templum libri et consuetudinibus
variat. Volo tamen quae usus habet, hoc modo subiungere. [E2r] I. Dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.
Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9a]] II. Dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.
Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9b]] III. Dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.
Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9c]] IIII.
Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus
sum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9d]] V. Dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.
[E2v] Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9e]] VI. Dixit dominus
domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum. Magnificat
anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9f]] VII. Dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.
Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. [[isagim9g]] VIII.
Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus
sum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel [[isagim9h]] |
|
Nec interim libet meminisse formas versuum in cantibus
ecclesiasticis, quod Introitus, Tractus, Alleluia, et Responsoria vocant
contentus, vel tantum usui indulsisse. Quia si tamen quis est, qui omnino illa
habere velit, a me non expectet, moneo, sed haec apud alios inquirat. Ego
abunde satisfactum negocio puto, dum nostrum hunc laborem, tam succinctum,
quam eum qui brevissimus esse potest, studiosis placuisse intelligam. telos |
|
IN LAUDEM CITHARAE ET MVSICES EIVSDEM GLAREANI CARMEN. Gaudebam
lepidas cithara crepitante camoenas Tangere.
et argutae fila canora lyrae. Cornibus
hymniferum tollit caput illa reduncis. Ceu
cultos videas ludere saepe captos. Et
querulum collum clavo submugit eburno. Ventre
latent blandi corpora mille soni. Admiror
sonitus, aequataque foedera pacis. Cur
medio summum concinet atque grave. Murmurat
ima gravi, dum tangis chorda susurro. Respondetque
levi pulsa suprema sono. Denique
quae tremulis venit hinc symphonia phtongis Mulceret
fauces cerbere saeve tuas. Et num te
reticem sacer ac divine Poeta O
David querulae gloria rara lyrae. Munera
Dalmatico tua sunt maiora metallo. Et
meliora tuis pigre Sabate focis. Orphea
commemorant cithara traxisse leones. Et
testudineo saxe fidisse sono. Te quoque
cum regno Pluto mulcebat opaco. Euridicen
cogit reddere docta chelys. [E3v] O
quo te memorem cantu dulcissime Arion. Ad
cuius pulsum monstra marina ruunt. Et
Thamiras musis, contendi Marsya Phoebo. Contendunt
numeris ordine quique soni. O quam
dulce melos, vivat iucundus Iopas. Et
cum Terpandri timotheaea lyra. Stridula
semiferae Chironis barbyta, nunquam Dircaei
vatis carmina laude carent. Hoc
sanctum donum, hoc nobis venerabile munus. A
superis ceptum, tu quoque Phoebe dabas. Et mihi
persuasi citharam daro aethere lapsam. Quippe puto modulis
pulchrius esse nihil. |
||
|
telos |
|