FRANCHINUS GAFURIUS
Glossemata super nonnullis partibus primae partis theoricae musicae Ioannis de Muris

ñ



Alberto Gallo, « Lo Studio della Musica speculativa di Iohannes de muris in Polonia e in Italia. Le glosse dell’Università di Cracovia e i Glossemata di Franchino Gaffurio », in : Primo incontro con la musica italinia in Polonia dal Rinascimento al Barocco (Bologna, 1974 ; Miscellanee Saggi Convegni, 7), p. 48-54.




1 1 PRINCEPS PHILOSOPHORUM ARISTOTELES etc.

Iste liber prima sua divisione dividitur in duas partes, scilicet in theoricam et practicam. 3 Secunda pars incipit ibi, quando dicit: QUILIBET lN ARTE PRACTICA. 4 Primus liber theoricae adhuc divi­ditur in partes duas, nam in prima ostendit naturas sonorum et vocum in universali, in secunda vero magis in speciali. 5 Secunda pars incipit ibi, dum dicit: AD SECUNDAM PARTEM ME TRAN­SFERO. 6 Causa efficiens huius libri fuit Joannes de Muris de Fran­cia. 7 Causa materialis siva obiectum huius scientiae est numerus sonorus vel harmonia, subiectum inhaesionis est anima. 8 Causa formalis huius libri est divisio eius per libros et capitula ac con­clusiones. 9 Causa finalis theoricae est veritas et speculatio sonorum, sed finis practicae est cantus et pulsatio etc.


2 1 QUONIAM TAMEN ARS EST UNIVERSALlUM.

2 Sclentia est universalium, quia est eterna, sed de particularibus non est scientia proprie, quia commutabilia sunt. Notandum est quod scientia comuniter dicta dividitur in septem, scilicet gramaticam, dyalecticam, rethoricam, arythmeticam, geometriam, musi­cam et astronomiam. 4 Quarum tres primae sunt sermocinales et triviales, id est tres viae ad sapientiam, et proprie non sunt scien­tiae. Gramatica enim non est scientia, sed congruus modus di­candi in scientia. 6 Dyalectica non est scientia, sed modus sciendi omnium scientiarum. 7 Rethorica non est scientia, sed est modus ornate dicendi et scribendi vel inornate sine demonstratione. 8 Aliae vero quattuor sunt proprie et vere scientiae, quare dicuntur ab Aristotele in libro « Posteriorum » mathematicae, id est scire fa­cientes, sicut pater ex diffinitione scientiae proprie dictae quae est ista, scilicet scientia est habitus conclusionum per demonstra­tionem acquisitus. 9 Et quod haec diffinitio conveniat his quattuor patet, eo quod probant conclusiones suas per causas necessarias cum demonstratione.


3 1 QUONIAM MUSICA EST DE SONO RELATO etc.

2 Hic tangit subiectum musicae, quod est numerus sonorus.


4 1 SONUS est id quod per auditum proprie percipitur. 3 Non sine causa dicitur « proprie », quia si homo aut campana et huiusmodi substantia auditur, hoc non est nisi per sonum.


5 1 GRAVIS etc.

2 Vox gravis dicitur ad similitudinem rei gravis, quia sicut res gravis inferius descendit, ita sonus gravis in inferiori parte can­nae formatur. 3 Item sicut grave tarde movetur et pauciores motus in se habet, ita et sonus gravis. 4 Item sicut grave et obtusum modicum penetrat, ita et sonus gravis modo quodam obtuse pene­trat auditum. 5 Per contrarium autem contrarias habet proprietates sonus acutus quemadmodum res acuta.


6 1 CUM OSTENSUM SIT etc.

2 Proportio est habitudo duarum vel trium rerum adinvincem sub aliquo tertio univoco. 3 Et notanter dicitur « univoco », quia et si quandoque comparetur dulcedo vocis ad dulcedinem mellis, hoc non est nisi aequivoce. 4 Item si acuties vocis comparetur ad acu­tiem stili, haec comparatio est aequivoca. Sed si dulcedo unius vocis ad dulcedinem alterius vocis comparetur, tunc iIsta est com­paratio univoca, quia sunt eiusdem generis immediati.


7 1 ALIQUOTA.

2 Pars aliquota est illa quae aliquoties sumpta efficlt suum totum praecise, ut in senario numero binarius qui ter sumptus efficlt precise senarium: est igitur pars eius tertia. 3 Notandum est circa istud capitulum, quod in scientijs est clare ordinem sicut in alijs rebus agibilibus, ut vult Philosophus in libro « Methaphisicae » et in libro « Posteriorum ». 4 Nam quaedam sunt imperantes et su­balternantes, quaedam vero subalternatae. Verbi gratia metaphi­sica est imperatrix aliarum et probat omnes alias et nulla alia probat eam neque est super eam. 6 Item astrologia est subalternata geometriae, quia astronomia probat eam. 7 Item geometria probat prospectivam. 8 Item philosophya moralis probat leges et consiliaa. 9 Similiter est in proposito: musica est de genere subalternarum neque potest allquid demonstrative probare nisi habeat refugium ad scientiam altiorem et superiorem sicut est arythmetica. 10 Et etiam in parte subalternatur physicae naturali et geometriae, ut clarius patet recta intelligenti. 11 Unde hic magister ad proposltum praemittit proportiones numerorum.


8 OMNEM DOCTRINAM etc.

2 COGNITIONE scilicet sensitiva, quia sensus est ianua intellectus. 3 Unde dicit Philosophus in libro « Posteriorum », quod eum qui in nativitate caruerit aliquo sensu, necesse est carere scientia quae cadit sub illo sensu. 4 Quare caecus non iudicat de coloribus neque surdus de sonis etc.


9 PYTHAGORAM DE SAMO INSULA AUTEM etc.

2 Ut dicit Philosophus, propter admirari ceperunt philosophari. 3 Mi­rati ideo a principio sunt, quod guttae aquae cadentis ab alto cau­sabant diversos sonos consonantes, graves acutos et superacutos, longos breves et semibreves atque minimos, tunc speculati sunt quod vox humana et instrumenta artificialia possent harmonias similes arque meliores formare, et haec fuit prima experientia artis musicae. 4 Ideo musica dicitur a moys quod est aqua et a cado ca­dis, quia aqua cadens prius inventa est, proportio vero sonorum latuit usque ad tempus Pythagorae. 5 Notandum quod quidam dicunt quod Jubal aut Tubal adinvenit numeros proportionum musicae. Quidam vera dixerunt quod iste Jubal vel Tubal fuit faber qui fabricavit maleos consonantiarum a casu fortuito, unde postea dum ipse simul cum alijs fabris fabricavit in arte fabrili, Pythagora in­venit numerum et mensuram et proportionem consonantiarum, si­cut magister recitat hic et Boetius in primo suae « Musicae ». Unde versus:

« Aure Jubal varias ferramenti praenotat ictus,

pondera librat in his consona quaeque facit.

Hoc inventa modo prius ars musicae, quamvis

Pythagoram dicant hanc invenisse prius.


10 IAM TRES HARMONIAS PERFECTAS etc.

2 Harmonia est congregatio plurium consonantiarum ad unum, id est unionem, tendentium.


11 QUOD DIAPENTE SONAT A DIAPASON HABET SUPERARI.

2 Notandum quod demonstratio conclusionum est duplex, scilicet quia est et propter quid est. 3 Demonstratio quia est fit per effectum ut demonstrando causam per suum effectum, ut quando per eclyp­sim solis demonstramus interpositionem lunae inter solem et aspectum nostrum, aut quando probamus eclypsim lunae per dya­metralem interpositionem terrae inter solem et lunam ; et ista de­monstratio aliter vocatur demonstratio a posteriori. Demonstratio vero propter quid est quae fit per causas proprias immediatas et necessarias demonstrando effectum, ut patet per Aristotelem in libro « Posteriorum ». 5 Ad propositum ita contingit in musica, quod istae conclusiones non solum possunt demonstrari demonstratione quia est, sed etiam demonstratione propter quid, sicut etiam in alijs mathematicis. 6 Est etiam alia demonstratio quae dicitur sen­sitiva, et sic ad experimentum possunt omnes istae conclusiones probari. 7 Primae vera duae sunt demonstrationes rationales.


12 lN PARES PARTES NON POSSE TONUM MEDIARI.

Notandum est quod propria diffinitio toni data per genus et differentiam est haec, scilicet tonus est soni gravis et acuti intervallum atque distantia ex minori atque maiori semitonio compositum in proportione sesquioctava. 3 Genus est intervallum atque distantia per quod differunt duo vel plures unisoni qui inter se neque sunt graves neque acuti. 4 Differentia est in proportione sesquioctava ad differentiam diesis, cromatis, semitonij, dyttoni, diatesseron. diapente etc. quae sunt intervallum atque distantia soni gravis et acuti, sed quia non sunt in proportione sesquioctava, ideo essen­tialiter differunt a tono.


13 DIAMETRUM.

2 Notandum quod diameter est linea dividens superficiem aut corpus per medium. 3 Quadratum est figura vel corpus quattuor habens latera aequalia. 4 Tetragonum est habens quattuor angulos absolute, siva latera sint aequalia siva non. 5 Sed ratio magistri fundatur super quadratum et non super quadrangulum, quoniam non esset in­conveniens diametrum quadranguli siva tetragoni esse commensurabilem costae in aliqua proportione rationali.


14 ERGO SEMITONIUM MINUS IN NUMERIS REPERIRE

Semitonium minus est soni gravis et acuti intervallum atque distantia in media harum duarum proportionum. scilicet 20 ad 19 et 19 ad 18. 3 Non tamen est in media harum proportionum per aequidistantiam, quoniam magis accedit ad proportionem quae est inter 19 et 18, licet non attingat ad eam, quia excedit proportionem me­diam punctualem quae est inter has duas proportiones, ut in nu­meris potest demonstrari.


15 1 SED SIC EST QUOD SI DUPLETUR 13 ERIT 26 QUI ADDITUS SUPER 243 REDDIT 269.

2 Ista ratio licet sit vera, tamen exemplum non videtur verum. 3 Non enim per duplationem excessus duplatur proportio, ut exem­pliflcatur in textu, licet per duplationem illius proportionis semito­nij non compleatur 1/8, ut in quinta ratione patet. 4 Duae enim proportiones supra 243 semitonij reddunt quasi proportionem quae est 269 2/3 fere ad 243, quae est minor proportione sesquioctava.


16 1 ET EX PREMISSIS CROMA REPERIRE NECESSE.

2 Notandum, secundum quod recitat Boetius in « Musica » sua, quod Phylolaus philosophus dixit quod croma dividitur in duas pertes aequales quarum quaelibet vocatur schisma. 3 Diaschisma vero di­xit esse medietatem diesis, et diesis est medietas semitonij mi­noris, quare sequitur quod diaschisma sit quarta pars semitonij minoris.


17 1 CROMA A MUSICIS VOCATUR.

2 Notandum quod croma est soni gravis et acuti intervallum atque distantia ex duobus schismatibus compositum, cujus proportio est major quam 75 ad 74, minor vera 74 ad 73, sicut patet in his nu­meris in quibus est proportio cromatis, ut ex quintadecima conclu­sione apparere potest: numeri sunt hij, scilicet 7153 et 533441.


18 1 QUADRUPLA COMPONIT PROPORTIO BISDIAPASON. SICUT lN VISU ODORATU etc.

2 Notandum quod omnes quinque sensus corporei, sicut visus, odo­ratus, auditus et huiusmodi sunt in quadam proportione atque men­sura creati, ideo necesse est propria eorum objecta, ut sunt colo­res, odores, soni, sapores et tangibilis, sint eis in debita proportio­ne correspondentia, quoniam minima quantitas non sentitur et excellens sensibile corrumpit sensum, ut dicit Philosophus in se­cundo « De anima ».


19 1 NULLA FIT HARMONIA EX DIATESSERON ET DIAPASON SI­MUL IUNCTIS.

2 Auctor hic dicit quod diatesseron addita supra diapason non cau­sat consonantiam secundum opinionem pythagoricorum, eo quod ex hoc insurgit proportio de genere multiplicium superpartientium. In quo genere secundum ipsos non reperitur aliqua consonantia, sed solum in proportione multiplici et superparticulari vel multiplici superparticulari. 4 Ex quo infert secundum eorum intentionem se­qui, quod si supra diatesseron intensam intendatur diapente extre­ma non causabunt consonantiam, sed bene e contra, uti si supra diapente intensam intendatur diatesseron, data quod ubique sit vel insurgat diapason consonantia. 5 Et tamen sequellam non de­clarat. 6 Volo ipsam sequellam declarare. Et capio diapason inten­sam supra quam intendatur diatesseron et compara extrema quae secundum istos pythagoricos non causabunt consonantiam, ergo propter aliquam consonantiam ibi inclusam non autem propter diapason cum sit consonantia optima: relinquitur ergo quod propter diatesseron intensam ibi remanentem. 8 Cum ergo talis diatesseron intensa erit discordantia, supra ergo in se datur diapente conso­nantis: et compara extrema et patet quod exibit diapason dissonantia quia componitur ex dissonantia et consonantia, scilicet ex diatesseron dicta et diapente sequente. 9 Consonantia numquam non nisi ex consonantijs principaliter redundat, et diapason principaliter ex diatesseron et diapente aggregatur. 10 Secundam vero partem sequellae sic declaro. 11 Et capio diapason intensam supra quam intendatur diapente et comparentur extrema, et patebit quod exibit consonantia. 12 Etiam si supra hanc intendatur diatesseron et comparentur extrema, exibit diapason intensa ad primam diapason intensam cum consonantia aggregata ex diapente et diatesseron intensione quae sunt consonantiae, cum sint partes principales bisdiapason consonantis. 13 Ex quo in numeris poteris clare et breviter inferre eandem diapason fore consonantiam simul et dissonantiam, quod est absurdum. 14 Hic item potest moveri quaestio disputanda, scilicet utrum diapente sit prior diatesseron, et arguitur ad partes, primo probando partem affirmativam quaestionis sic. 15 Proportio diapente est sicut 12 ad 8 et proportio diatesseron est sicut 12 ad 9, sed 8 praecedit 9, igitur etc. 16 Consequentia est bona propter sufficientem similitudinem; antecedens patet ex praedictis. 17 In contrarium ad partem negativam arguitur sic. 18 Diapente est inter 6 et 4, diatesseron vero inter 4 et 3, sed 3 et 4 praecedunt 6 et 4, ergo quaestio est falsa. 19 Consequentia tenet; antecedens de se patet. 20 Secundo probatur pars negativa quaestionis sic. 21 Omnis proportio minor praecedit maiorem, sed proportio diatesseron est minor diapente, ergo diatesseron praecedit diapente. 22 Iste discur­sus est bonus et sylogisticus: totum antecedens, scilicet major et minor, patet per numeros. 23 Solutio quaestionis secundum ma­gistrum stat in hoc, quod diatesseron potest dupliciter considerari, scilicet in quantum est dissonantia et tunc praecedit diapente, vel in quantum est consonantia et sic est posterior. 24 Vel dicere pos­sumus, quod prius et posterius est duplex, scilicet prius natura et prius dignitate, et tunc diatesseron est prius natura et tempore quam diapente, quia pars isto modo est prior toto, sed prius di­gnitate prior est diapente, quoniam perfectior est in natura et pro­portione.

Expliciunt quaedam glossemata super nonnullis partibus pri­mae partis theoricae musicae Joannis de Muris.