|
Glossa in musicam speculativam Iohannis de Muris |
|
|
|
|
|
|
|
|
1 1 Musica est recta modulandi scientia. 2
In ista scientia, sicut et in quacumque alia, sunt quatuor magis
comunia inquirenda, ut vult Philosophus primo « Posteriorum ». 3 Primum
est si est, secundum quid est, tertium quia est, quartum propter quid est. 4
Ex istis questionibus incipiendum est hic et in omnibus alijs scientijs. |
|
|
2 1 Prima autem questio habetur per
experigenciam, musicam enim esse patet ad sensum qui prima cognitio est. 2
Nam per sensum auditus et visus qui sunt sensus discendi, primo « Posteriorum »,
percipimus sonorum consonantias et dissonantias. 3 Unde Boetius in
sua « Musica »: si nullus esset auditus, nulla omnino de vocibus ratio
dubitabilis extitisset, quia sonus proprium est auditus, comune tamen visus,
obiectum. |
|
|
3 1 Secunda questio solvitur dando
multiplices diffinitiones musice. 2 Nam secundum Augustinum,
musica est scientia recta modulandi, hoc autem est sonos in consonantia
debita formandi. 3 Unde Ysidorùs primo «Ethimologiarum »:
musica dicitur quasi musarum scientia. 4 Vel a musan, id est
instrumenta musico generali , et apte ad omnia alia musice instrumenta. 5
Vel a modusica, id est a modulatione dicta seu modulamine, que non sunt
nisi vocum debita consonantia. 6 Consonantia autem secundum
Boetium, est: vocum inter se dissimilium in unum redacta concordia, vel sic: consonantia
est acuti soni gravisque mixtura suaviter uniformiterque auribus accedens. 7
Est autem triplex musica a sapientibus ordinata, scilicet mundana
humana et vocalis seu instrumentalis. 8 Mundana est in celo,
stellis, speris, orbibus et elementis, et de hac nichil ad presens. 9 Humana
est in corpore et anima, humoribus et spiritibus, complexione, compositione
et membrorum unione patet, nam armonia durante vivit homo, cesante vera eius proportione
moritur ; et de hac alibi habetur. 10 Vocalis vera siva
instrumentalis est sonorum debita proportione secundum numeros consonantia,
hoc est plures cantus sub vocum multitudine adequare et hoc in bona
proportione mediante quam anima et humanus intellectus reddit letificans. 11 Primum
genus musice considerant methaphisici, nam methaphisicus considerat
substantias astractas a materia, utque de prima intelligentia, de angelis et aliis
corporibus supercelestibus. 12 Secundum vero genus musicale
considerant phisici. 13 Tertium vero genus appropriant sibi musici
et de tali data superius est diffinitio. 14 Istud autem tertium
genus in presenti speculatione habeat locum et non prima duo genera modo
dicta. |
|
|
4 1 Ad tertiam et quartam questionem
dicitur unico motivo, quia quodammodo coincidunt, patet hoc quia ambe causam
querunt, licet diversimode mulla autem cause assignantur. 2 Prima
et precipua est ipsa delectatio que secundum auditum dicitur, ut manifeste patet
in « Musica » Boetii. 3 Nam, ut vult Philosophus, humanus
animus indiget necessario aliquibus delectationibus exterioribus ad sui
confortationem, sine quibus vix vivere potest et quibus habilis confortatur
ad eliciendum opera virtuosa. 4 Multe item alie cause assignantur.
5 Confert enim musica bene ordinata, secundum Boetium, ad bonos
mores, ad politiam, ad corporis sanitalem et ad salutem anime. 6 Unde
infert Boetius, qui hanc scientiam de greco in latinum transtulit, quod
Pitagoras caput et demonstrator huius scientie precipit suis scholaribus
post studium in melodijs obdormire et per melodias exvigilare, ut melodia corporis
humani sua simili, sonorum scilicet armonia, iuvaretur ac per sui equam
iustamque sonorum et numerorum proportionem cogit homines ad iustitiam et
morum equitatem atque ad debitum politie regimen naturaliter inclinari. 7
Nam multos antiquos incontinentes ad castitatem induxit, et multos insanos
ad usum rationis, et quamplurium tristes ad letitiam, ac deordinatas
ymaginationes ad constantie deliberationem, aut mente debiles ac fragiles ad
solacium, egros ad pristinum statum et sanitatem. 8 Anime autem
salutem finaliter impetrat, cum hec doctrina ad laudem et gloriam omnipotentis
dei finaliter sit ordinata et instituta. 9 Nam scribitur in
psalmo: tibi cherubim ac seraphim incessabili voce proclamant. 10 Rursus :
cum psalterio decacordo psallam tibi. 11 Propter hec igitur necessaria
est musice determinatio. |
|
|
5 1 Est autem, ut dictum est, duplex
musica: uns vocalis et alia est instrumentalis. 2 Licet omnis
vocalis sit instrumentalis, distinguo tamen eam contra aliam de presenti,
quia vocalis fit in vocibus corporum humanorum, instrumentalis vera fit multis
modis: aut in pulsu nervorum aut in flatu ventorum aut in percussione
timpanorum seu metallorum aut in percussione organorum, et breviter tot modis
fit quot sunt instrumenta varia. |
|
|
6 1 Et secundum hoc, totus iste liber
habebit duas partes principales. 2 Prima erit de musica vocali et
tractabitur in parte illa omnis conditio ad eam necessario requisita, ut
deffinitio sonus et tonus notularum et figurarum. 3 Secunda autem
pars principalis docebit modum unius instrumenti, scilicet cantum organicum,
quo ad omnes conditiones et principia istius scientie, ponendo ibi formam
procedendi tangendique cordas ac notularum et figurarum dispositionem et
earum differentias et exempla ac alia ad predictam scientiam requisita. |
|
|
7 1 Modum autem servabo istum :
primo ponam fundamentum et doctrinas musicorum in hac faculate expertorum,
secundo subiungam exempla suorum dictorum ea pro posse declarando. 2 Et
sic constabit totus iste liber ex duabus partibus principalibus et multis
alijs partialibus, que omnia manifestabuntur secundum gratiam a deo datam. 3
Quibus bene declaratis, patebit seientie musicalis utilitas et per
consequens causa finalis, que est salus anime consistens in beatifica
trinitatis visione, in qua omnis musicalis dulcedo originaliter continetur. 4
Quantum ergo ad primam partem principalem huius operis sic procedam:
primo ponam tractatum extractum de « Musica » Boetij et dictis Pytagore
et redactum in certas eonclusiones per magistrum Johannem de Muris, secundo in
hac prima parte principali principaliter subiungam alias regulas et exempla
et eas pro posse declarabo. 5 Et in hoc terminatur prohemium,
sequitur modo tractatus primus magistri Johannis de Muris. |
|