Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana (I-Vnm)
Lat. Cl. VIII.85 (3579), f. 61v-67v, 84v-88v

Transcription : Christian Meyer
(mise en ligne: janvier 2004*)

 

 

<61v> Incipiunt introductiones artis musice ad pueros introducendos in simplici euphonia fratris nicolai aurici de buccellanito.

 

 

Incipit prologus.

 

 

Cum sit nostre intencionis ex plurimis doctorum libris musicalis sciencie pauca et valde utilia sub brevitate colligere clericulis, qui iam longo temporis spacio sed pro capescenda dicta scientia nimium laboraverunt, ad ipsius tamen noticiam nullomodo pervenire potuerunt: nos illam sine alicuius fraudis scrupulo quin immo pocius cum omni ueritatis studio volumus festinantius explicare. Primum ergo sciendum est ad ipsos introducendos quot sunt vocum discrimina, quot littere musicales, quot nature et quot consonancie, que simplices et que composite, que consone et que dissone, quid insuper sit consonancia, quid dissonancia, quid intervallum, quid euphonia, quid armonia et quot sint modi sonorum per ordinem explicamus sic.

 

brevitate] brevitatis ms. | temporis] tempore ms.


<LIBER PRIMUS>

 

 

Incipit liber primus

 

 

Capitulum primum de septem discriminibus vocum

 

 

Isydorus dicit septem sunt discrimina vocum et si plures voces inueneris non est adiectio illarum sed earumdem renovatio et repetitio. Discrimina autem ideo dicimus quia nulla vox sive corda vicine voci similem sonat vel sonum reddit etc.

 

7 IOH. CICON. mus. p. 22

adiectio] obiectio ms.

9 De litteris musicalibus. Capitulum secundum.

 

 

10 Littere autem in monocordo, que ipsarum sunt signa vocum sunt he. 11 In primis ponitur gama gravium a modernis adiunctum. 12 Secuntur postmodum ei septem alphabeti littere graves maioribus litterarum caracteribus signate hoc modo: .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. 13 Post has eedem littere repetuntur, que acute dicuntur eo quod acutas reddunt voces <sed> minoribus litteris describuntur. 14 In quibus quidem litteris acutis tantum inter .a. et [bq] quadrum aliud .b. ponimus quod rotundum facimus, aliud vero quadramus ita: .a. .b. [bq] .c. .d. .e. .f. .g. 15 Addimus eisdem litteris sed variis figuris tetracordum superacutarum in quo tetracordo [bq] [bq] similiter duplicamus ita .aa. .bb. .cc. .dd. 16 Hoc autem a multis superfluum iudicatur. Nos autem maluimus habundare quam deficere. <Fiunt> itaque omnes XXI hoc modo: .G. .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. <[bq]> .c. .d. .e. .f. .g. .aa. .bb. <[bq] [bq]> .cc. .dd. 17 Quarum dispositio ab auctoribus aut tacita aut nimia obscuritate perplexa. adest etiam pueris explicata breviter. 18 Notandum vero quod ipse littere non sunt voces sed signa vocum <et> representationes sicut leo depictus in pariete non est animal sed signum animalis. 19 Soni autem quibus ipse voces exprimuntur sunt sex scilicet ut, re, mi, fa, sol, la et exprimuntur vocaliter ascendendo et descendendo.

 

10-17 GUID. micr., II,3-12

16 superfluum] superflue ms. | deficere] deficeremus ms.

C D E F G a

| a G F E D C

 

 

20 Sancte nicole.

Doce me cantare

 

20 cf. PETR. TALH., p. 8

21 De septem naturis capitulum <tertium>

 

 

22 <N>ature que reformationes dicuntur, sunt ubicumque dicitur principium predictorum sonorum quod est ut. 23 Sunt septem: prima videlicet in gama, secunda in .C. gravi, tertia in .F. gravi, quarta in .g. gravi, quinta in .c. acuto, sexta in .f. acuto, septima in .g. acuto.

 

 

<62r> 24 Item notandum quod tres sunt maneries cantus, quarum quelibet habet suum proprium signum. 25 Primum signum est [bq] quadrum, secundum b naturale, tertium .b. molle quod rotundum dicitur. 26 Que quidem signa littere conclusive dicuntur, quia unaqueque ipsarum suum facit declinabilem cantum. 27 Tunc autem per [bq] quadrum cantatur quando in .G. dicitur ut et hoc modo omnes sequentes soni 6 usque ad la et durat ut dictum est a .G. usque ad .E. tam in gravibus, in acutis quam in superacutis et tunc inter .a. et .b. fit tonus et sic dicitur cantare per [bq] quadrum. .B. naturale dicitur qui naturaliter inest omnibus regularibus cantibus ille maneries. 28 Nam a .C. gravi usque ad .a. acutum, inceptiones, distinctiones presertim et fines modorum omnium regulariter fiunt. 29 Et istud cantare per .b. naturale est quandocumque in .c. dicitur ut et durat usque ad .a. et hoc quoque tam in gravibus et acutis quam in superacutis. 30 Nam acute et superacute voces vel littere, ut dicit Ysidorus, non fuit gravium adiectio sed earundem repetitio seu renovatio. 31 Unde quantum ad plura ponitur unam ipsarum omnium musicalium litterarum. 32 Et licet predicti duo cantus a principio institutionis musice artis essent, in posterium tamen Boetius locavit, ut supradictum est, inter .a. tantum et [bq] acutum et superacutum aliud signum, quod .b. molle aut rotundum debeat nuncupari et ipsum quidem .b. molle tribus de causis adinventum fuit.

 

30 (non fuit... renovatio) GUIDO micr. V, 10

30 adiectio] abiectio ms.
32 molle] mollum ms.

33 Primo causa tritoni, qui est, ut dicit idem Boecius, propter suam duriciam ab aliis minus capacibus in cantu quasi repudiata et hoc tunc quando cantus ascendit a paripatemason usque ad tritesemenon et non amplius, hac redit ad <l>ocum eundem et tali modo cognoscitur quando habetur .b. molle causa tritoni necessariam ad id, ut ait Boetius, quamcumque cantus non amplius quam de paripatemeson ad tritesinemenon ascendit et postmodum descendit, non nisi per .b. mollem debet cantari, alias autem tritonus adveniret aut propter suam duriciam tonus ubi non debet esse fieret necessario, sicut clarius hic patet:

 

33 repudiatus] repudiata ms.

34 FGab aGF | Fa c baGF baF | GFGb aGF

 

 

35 vel si de licanosmeson seu de mese prius ascendendo ad tritesinemenon postmodum redeat ad paripatemeson est idem iudicium, ut hic patet:

 

 

36 Gab aGF | Gb aGF | aGb aGF | bab aGF

 

 

37 Si vero sit ita, cantus quod de paripatemeson ascendat in .c. acutum et interdum gradatim tendat ad eandem cordam ex parte ante primo cantatur per [bq] quadrum, ex parte post per .b. mollem, ut hic patet per exemplum manifestum:

 

37 NICOL. CAP. p. 228

37 paripatemeson] pariparipatemeson ms.

38 FG a[bq] c | c baGF

 

 

39 preterquam in autentico trito ac subiugali eius, quibus ad tritesinemenon per .b. molle debet cantari, et quoque quando commode fieri potest et sic est causa essentie. 40 Essencialiter enim quinto et sexto modo inest .b. molle.

 

39 cf. TRAD. GARL. plan. 94

41 Seu si species dyatesseron vel dyapente integre ascenderint sive descenderint, scilicet a paripatemeson usque ad tritesinemenon vel a paripatemeson usque ad paranitesinemenon, et sic est causa necessitatis sicut hoc aspicitur sic.

 

 

42 Nota quod .b. molle, ut dictum est, ad refrenandum dissonanciam tritoni est inventum, que olim habebatur ab .F. graui ad .b. acutum. Sed postquam per .b. molle ipsa dissonantia tritoni est legitime refrenata, non est necessarium <62v> quod, cum causa tritoni canitur per .b. molle, habeamus insimul tantum ut re mi fa et econverso per descensum. 43 Nam per arsim gradatim ab ut usque in fa, id est a paripatemeson usque ad tritesinemmenon, est iam dictus dissonus tritonus refrenatus.

 

46 nominare] nominarum ms.

44 Sic quoque causa necessitatis a paripatemeson usque ad tritesinemenon non dicimus fa mi, similiter a paripatemeson usque ad paranete sinemenon non dicimus fa fa, sed pro fa mi dicimus ut fa, et pro fa fa dicimus ut sol et econverso per descensum. 45 Supposito tamen quod dicte species dyatesseron atque dyapente integre ascendant vel descendant alioquin non cogimur inducere necessitatem. 46 Nota insuper quod <in> quolibet cantu nominatim <et> ordinatim ut est in libro, nominare debemus sonos usque ad la preterquam in locis nominatis superius.

 

 

47 Item de litteris musicalibus de sonis de septem naturis de tribus litteris conclusivis et tonis intellectus apparet in hac figura:

 

 

48 paranete diezeumenon super acutum dd-la-sol vel nete sinemenon,

 

 

trite diezeumenon superacutum cc-sol-fa vel paranete sinemenenon,

 

 

trite sinemenon bb-fa-[bq] -mi vel paramese,

 

 

aa-la-mi-re nete yperboleon <vel mese>,

 

 

49 Huc videlicet acute:

 

49 trite-elami] nete diezeumenon e-la-mi, trite yperboleon f-fa-ut ms.

paranete ÿperboleon g-sol-re-ut,

 

trite yperboleon f-fa-ut,

 

nete diezeumenon e-la-mi,

 

paranete diezeumenon d-la-sol vel trite sinemenon,

 

c-sol-fa-ut trite diezeumenon vel paranete sinemenon,

 

trite sinemenon b-fa-[bq]-mi vel paramese,

 

<mese> alamire,

 

50 Huc videlicet graves:

 

 

g-sol-re-ut licanos meson,

 

 

F-fa-ut paripate meson,

 

 

E-la-mi ypate meson,

 

 

D-sol-re licanos ypaton,

 

 

C-fa-ut paripate ipaton,

 

 

B-mi ypate ypaton,

 

 

A-re proslambenomenos vel prosmelodos.

 

 

Gamaut est radix principium omnium tonorum sive sonorum.

 

 

<Capitulum quintum>

 

 

51 Septem sunt consonantie sonorum sive coniunctiones, scilicet tonus semitonus, dittonus, semiditonus, dyatessaron,dyapente atque dyapason.

 

51 coniunctiones] coniunctionum ms.

52 Unde primo dicendum quid sit tonus. Tonus est legitimum spacium a sono in sono prolatum. Dicitur tonus a tonando sicut vox a vocando sonus a sonando. 53 Constat autem tonus ex duabus vocibus coniunctis sicut est ut re, re mi, fa sol et sol la et sicut in elevatione sic in deposicione. 54 Est prima coniunctio tonorum sive sonorum consistitque in novenaria proporcione.

 

 

55 Semitonus est in brevissimo duarum vocum spacio non plenus tonus, vel semitonus est medius inter duos tonos positus, quia positis ex utraque parte duobus tonis ipse semitonus in medio remanet. 56 Dicitur autem semitonus ab isto nomine adiecto <63r> semis a semum, id est imperfectus, imperfecta, tum inde semitonus imperfectus tonus. 57 Non dicitur autem a semi grecum, quod est medium, ut aliqui imperitorum putant. 58 Et ac si tonus quinque partes habeat, abiectisque exinde tribus semitoniis, remanet sub duabus. 59 Constat autem semitonus ex duabus vocibus coniunctis ut mi fa et fa mi et sicut in elevacione sic in deposicione. Estque secunda coniunctio sonorum.

 

55 duos tonos] tritonos ms.

60 Dytonus est enarmonicum genus, duplex tonus in uno intervallo positus. Dicitur autem ditono a dya greco nomine quod est duo, et tonus quia est duplex tonus, ut dictum est, in uno intervallo positus. 61 Constat enim ex duobus tonis sicut est ut mi et fa la, tam per arsim quam per thesim, et est tertia coniunctio sonorum sive vocum.

 

50 enharmonicum] enormanicum ms.

62 Semidytonus est cromaticum genus, constans ex tono et semitonio, vel ex semitonio et tono sub uno intervallo sicut est re fa et mi sol, tam per elevationem quam per depositionem. 63 Intervallum vero est soni acuti gravisque distantia. 64 Et sicut semitonus dicitur non plenus tonus, sic semiditonus dicitur non plenus dytonus, et est quarta coniunctio tonorum sive vocum.

 

 

65 Diatessaron est consonantia quatuor vocum intervallorum vero trium. 66 Dicitur dyatessaron a dya greca preposicione quod est de, et tessaron quod est quatuor quia est coniunctio quatuor vocum constans ex duobus tonis et uno semitonio vel ex tono, semitonio et tono seu ex semitonio et duobus tonis sicut est ut fa, re sol et mi la et sicut per arsim sic per tesim, et est quinta coniunctio sonorum sive tonorum, consistitque in quaternaria proportione.

 

 

67 Dyapente est consonantia vocum quidem quinque intervallorum autem quatuor. 68 Dicitur dyapente a dya quod est duo, et pente quod est quinque, eo quod quinque habeat voces constans ex tribus tonis et uno semitonio, sicut est ut sol, re la, mi mi, et fa fa. 69 Et est sexta coniunctio tonorum sive vocum consistens in ternaria proporcione.

 

 

70 Dyapason est consonantia vocum quidem octo, intervallorum vero septem. 71 Dicitur dyapason a dya quod est de, et pas quod est transitus, et on quod est omne sive totum, eo quod omnes voces transeat. Continet enim in se omnia supradicta septem discrimina vocum. 72 Octava vero vox est eadem que prima. Dicitur eciam dyapason de omnibus cum in ea tota musica impleatur sicut per septem dies totus annus revoluitur et completur uno enim ictu. 73 Pertransitis predictis septem discriminibus vocum octava concordabit uniformiter cum prima et ideo in arismetrica dupla vocatur quia in eo idem primus sonus duplatur naturaliter et miro modo concordat. 74 Idcirco etiam sicut non discrepat sono sic minime debet vocabulo littere discrepare. Nam .a. cum .a., .b. cum .b., et sic de singulis litteris voce uniformiter resonabunt. 75 Constat dyapason ex quinque tonis et duobus semitoniis sicut .G. ad .g., .a. ad .a., .b. ad [bq], .c. cum .c., et sic de singulis per consimiles litteras et est septima et ultima coniunctio tonorum sive vocum consistens in binaria proporcione.

 

 71 pas] pason ms

76 Et nota quod dytonus scribitur cum y greco, quia dicitur a dya quod est duo et tonus eo quod constat ex duobus tonis, sed diapente et diatesseron ac diapason per i latinum quia dicitur a dia quod est de.

 

 

77 Versus.
Scribe per y grecum dya, tunc duo significabitur
Cum latinum scripsis i tunc d tibi significabit.

 

 

78 De compositis consonantiis capitulum sextum.

 

 

<63v> 79 De dyapason dyatesseron

 

 

80 Dicto igitur de septem simplicibus consonanciis, nunc dicendum est de tribus compositis videlicet de diapason diatesseron, diapason diapente et bis diapason. Diapason diatesseron est consonantia vocum quidem undecim intervallorum vero decem. 81 Dicitur diapason diatesseron de octo et quatuor, una ex his bis annumerata. Constat vero ex simplici diapason et ex simplici diatesseron, unde et nomen [in se] accepit. 82 Continet in se septem tonos et tres semitonos sicut est gama ad .G. et .G. ad .c., .A. ad .a. et .a. ad .d., et sic de singulis.

 

80 undecim] xiicim ms

83 De diapason diapente

 

 

84 Diapason diapente est consonantia vocum quidem duodecim, intervallorum undecim. Dyapason diapente grece, latine dicitur de octo et quinque, una ex his bis annumerata. 85 Constat quidem ex simplici diapason et ex simplici diapente, unde et nomen accepit. Continens in se octo tonos et tres semitonos sicut .G. ad .d. acutum et ab .A. graui ad .e. acutum et sic de singulis.

 

85 G] G ms.

<De bisdiapason>

 

 

86 Bisdiapason ut ait Boecius est consonantia vocum quidem quindecim, intervallorum vero xiiii. Dicitur bisdiapason grece, latine secundum Remigium bis octo seu bis dupla, una ex hiis bis anumerata. 87 Et bisdiapason constat ex simplici diapason et ex simplici iterum diapason, unde et nomen assumpsit habens in se decem tonos et quatuor semitonos sicut a .G. ad .g. acutum et ab .a. graui usque ad .a. superacutum et sic de singulis.

 

87 G] G ms.

88 Igitur diatesseron, diapente, diapason, diapason diatesseron, diapason diapente, et bis diapason sunt consonancie consonantes, a consonando dicte, ab auctoribus date et ordinate. 89 Quarum tres sunt simplices ut diatesseron, diapente et diapason et tres sunt composite, ut diapason diatesseron, diapason diapente et bis diapason. 90 Tonus autem, semitonus, dytonus, semiditonus, ut ait B., non sunt consonantie a consonando sed sunt consonantie a sequendo dicte consequentes ad prefatas consonantias consonantes, dum ipsis admixte sunt, dumque intervalla, quedam discrimina et spacia vocum atque membra earum sunt consonantiarum.

 

90 B] Bernhardus marg.

91 Quot vel quibus modis soni sonis iungantur capitulum septimum

 

 

92 Sciendum est quoque quod quindecim sunt modi sonorum sive quindecim modis soni sonis iunguntur. Ideo non ab re credimus esse si iuxta tradiciones auctorum ostendamus quot quibusve modis soni sonis iungantur. 93 Sunt profecto ut diximus modi quindecim. 94 Primus est tonus, secundus semitonus, tertius dytonus, quartus semidytonus, quintus diatesseron, sextus diapente minor, septimus tritonus, octavus diapente maior, id est plenus, nonus exandem minor, decimus exandem maior, XI eptandem, XII diapason, XIIIus diapason diatesseron, 14 diapason diapente et XV bis diapason.

 

 

95 Ex quibus sunt quinque eo quod raro inveniuntur in cantibus quasi repudiati ab aliis minus capacibus propter sui duritiam videlicet diapente minor, tritonus exandem minor, exandem maior, eptandem.

 

 

96 Diapente minor constat ex duobus tonis et duobus semito<64r>niis ut in antiphona "Isti sunt sancti qui habuerunt loricas" in eo loco ubi dicitur "et clamabant a voce magna dicentes sanctus sanctus sanctus" ut ypatemeson ad tritesinemenon.

 

96-100 cf. IOH. CICON. mus. p. 112

96 isti-habebant] I sumi ms.

97 Tritonus constat ex tribus tonis et in responsorio prime dominice de adventu scilicet "Ave maria" in loco ubi dicitur "vocabitur filius dei" ut paripatemeson ad paramese.

 

 

98 Exandem minor constat ex tribus tonis et duobus semitoniis ut in responsorio quarte dominice de quadragesima scilicet "in mari via tua" ubi dicitur "in manu moysi et aaron" ut prosmelodos ad paripatemason.

 

 

99 Exandem maior constat ex quatuor tonis et uno semitonio ut in responsorio ystorie sancti Johannes Baptiste scilicet "Inter natos mulierum" ubi dicitur "non surrexit" maior descendendo a mese usque ad parypateypaton.

 

 

100 Eptandem constat ex quatuor tonis et duobus semitoniis ut in responsorio quinquagesime scilicet "Ecce ejicies me hodie" ubi dicitur "omnes qui invenerint me occidet" me ut lycanosmeson ad triteyperboleon.

 

 

101 Consonantia enim teste Boetio est acuti soni gravisque mixtura suaviter uniformiterque omnibus accedens. 102 Item consonantia est duarum vocum dissimilium inter se in una redacta concordia. 103 Dissonantia ut dicit ysidorus est duorum sonorum sibimet permixtorum adveniens aspera atque iniocunda percussio.

 

101-110 cf. IOH. CICON. mus. p. 216, 218, 220

104 Ysidorus: eu grece latine bonum et phonos id est sonus inde euphonia id est bona sonoritas. Quid sit armonia ? Armonia ut dicit Ubaldus est diversorum vocum apta coadunatio. Item Fulgentius: armos grece latine adunatio et ya verbum vel vox, inde armonya dicitur adunatio vocum.

 

 

105 De symphonia.

 

 

106 Simphonia, ut dicit Ubaldus, est duarum vocum simul disparium in se unitarum dulcis conceptus. 107 Item Ieronimus: symphonia cum coniungitur, diaphonia cum disiungitur, armonia cum adunatur, euphonia cum dulce cantatur, consonantia cum organizatur. 108 Omnis vero consonantia euphonia est, nota omnis euphonia consonantia. 109 Nam consonantia minus quatuor cordis non <est>, euphonia vero tum ex duabus tum ex tribus aliquando <fit>, sicut "dominus nobiscum".

 

107 armonia] armosa ms.

110 F F F F FE E | E E E F | F F F F G F F E F FE E | E F

Dominus vobiscum, cum spiritu tuo, per omnia secula seculorum. Amen

 

 

111 Igitur, ut ait Boecius, has omnes consonantias oportet rite animo atque auribus esse notas. Frustra enim hec omni ratione et scientia colliguntur nisi fuerint usu atque exercitatione notissima. 112 Explicit liber primus de consonantiis tam simplicibus quam compositis.

 

111 IOH. CICON. mus., p. 224


<LIBER SECUNDUS>

 

 

113 Incipit secundus liber de declarationibus specierum ipsarum consonantiarum et de distinctionibus earumdem ac de modiis tonorum et cantu.

 

 

114 Incipit prologus secundi libri

 

 

115 Expedito primo libello consonantiarum nostre intentionis nunc in secundo de speciebus ipsarum consonantiarum distincte alique declarare, ut qui easdem consonantias rite deo ductore congruerunt, ipsas quoque species singillatim et distinctiones earum modosque tonorum et cantuum possint recte cognoscere et cognitis operari.

 

 

116 Sciendum est itaque quod secundum Boetium species in musica est quedam positio, que potest diversitas vel varietas nuncupari, que in tono et semitonio secundum unumquodque genus propriam habet formam. <64v> 117 Genus autem supremum unde species originem sumit est consonantia. 118 Genera autem subalterna consonantiarum, que predicantur de pluribus speciebus, quorum unumquodque proprias dat species, tria sunt. 119 Primum genus est dyatessaron, quod predicatur de quatuor speciebus, quarum quarta est et prima. 120 Secundum genus est diapente, quod predicatur de quinque speciebus, quarum quinta est et prima. 121 Tercium genus est diapason universalis, quod predicatur de octo speciebus, quarum octava et prima est. 122 Hee quippe species variis quidem modis ab auctoribus ordinate sunt, nec mirum, quia diversi fuerunt <et> diversa scripserunt.

 

117-122 cf. IOH. CICON. mus. p. 238

120 species] speciebus ms.

123 Nos vero prout divina gratia inspiraverit iuxta rationem numerorum ordinabiliter, eas cupimus taliter ordinare quatinus si deus agnitionem earum lectori dedederit, cum eas legisse minime penitebit. 124 Igitur prima species dyatessaron constat ex tono, semitono et tono, ut paranete diezeumenon ad mese, lichanosmeson quoque ad licanos ypaton est eadem species diatessaron. 125 Cui si addatur epodous superius efficitur prima species diapente. 126 Secunda species dyatessaron constat ex duobus tonis et uno semitonio, ut nethediezeumenon ad paramese, mese eciam ad ypatemeson est eadem species diatessaron, cui si addatur epodus superius efficitur secunda species diapente. 127 Ter<tia> species diatesseron constat ex semitonio et duobus tonis, ut trite yperboleon ad trite diezeumenon, et trite sinemenon ad paripate meson est eadem species diatesseron cui epodous superius additur et efficitur tertia species diapente. 128 Quarta species diatessaron, que est prima constat ex tono, semitonio et tono, ut paranete iperboleon ad paranete diezeumenon, et ab ipso loco ad mese est eadem species diatesseron addito epodous superius est eadem species diapente. 129 In quarta vero addito epodous inferius efficitur quarta species diapente. Prima igitur species diatesseron est a paranete diezeumenon ad mese, et prima species dyapente est a lycanos ypaton ad mese. 130 Secunda species diatessaron est a nete diezeumenon ad paramese et secunda species diapente ab ypatemeson ad paramese. 131 Tertia species diatesseron est a tryte yperboleon ad trite diezeumenon et tertia species diapente est a paripatemeson ad tritediezeumenon. 132 Quarta species diatesseron est a paraneteyperboleon ad paranetediezeumenon et quarta species diapente est a licanosmeson ad paranete diezeumenon.

 

123-132 .IOH. CICON. mus., p. 238, 240, 242

126 addatur] adatur ms.

133 Prima denique species diatessaron et quarta, que sunt proprie, in plagali prothi ac plagali tetrardi concordant. 134 Concordant per tonum, semitonium et tonum. 135 Differunt per prothi plagalem et prothum auctoralem et tetrardi plagalem a tetrardum auctoralem sicut videtur in hac figura hoc modo. 136 Prima species diapente et quinta concordant et differunt concordanter per tonum et semitonium et duos tonos, differunt autem in ordinibus vocum <65r> eo quod prima in gravibus, secunda vero in acutis vocibus constat hoc modo:

 

 

137 <fig. 1 >

 

 

138 De octo speciebus diapason et primo de prima. Capitulum secundum.

 

 

139 Prima species diapason est a licanos ypaton ad paranete diezeumenon. Constat ex prima specie diapente et ex prima diatessaron superius ut lycanos ypaton ad mese et a mese ad paranete diezeumenon hoc modo:

 

139 IOH. CICON. mus. p. 246

139 constat] consconstat ms.

140 <fig. 2 >

 

 

<65v> 141 Secunda species diapason est ad ypate meson ad nete diezeumenon, constans ex secunda specie diapente et ex secunda specie diatesseron superius, ut ypate meson ad paramese et paramese ad nete diezeumenon, [constat] hoc modo:

 

141 IOH. CICON. mus. p. 246

142 <fig. 3 >

 

 

143 Tercia species diapason est a paripate meson ad trite iperboleon, constans ex tertia specie diapente et tertia specie diatesseron superius, ut paripate meson ad trite diezeumenon et trite dieseumenon ad trite iperboleon, hoc modo:

 

143 IOH. CICON. mus. p. 248

144 <fig. 4 >

 

 

145 Quarta species diapason est a licanos meson ad paranete iperboleon, constans ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron superius, que est ut prima, ut licanos mesen ad paranete diezeumenon et paranete diezeumenon ad paranete yperboleon, ut in hac claret figura sic:

 

145 IOH. CICON. mus. p. 248

146 <fig. 5 >

 

 

147 De plagalibus de compositione eorum.

 

 

148 Quinta species diapason est a mese ad prosmelodos, constans ex prima specie diapente et ex prima specie diatesseron inferius, ut mese ad licanos ypaton et licanos ypaton ad prosmelodos, sicut hic patet:

 

148 IOH. CICON. mus. p. 250

149 <fig. 6 >

 

 

<66r> 150 Sexta species diapason est a paramese ad ypate ypaton, constans ex secunda specie diapente et ex secunda specie diatessaron inferius, ut paramese ad ypate meson et ypate meson ad ypateypaton, hoc modo sicut videtur per istam figuram:

 

150 IOH. CICON. mus. p. 250

151 <fig. 7 >

 

 

152 Septima species diapason est a trite diezeumenon ad paripate ypaton, constans ex tertia specie diapente et ex tertia specie diatessaron inferius, ut trite diezeumenon ad paripate meson et paripate meson ad paripate ypaton, hoc modo sicut videtur in ist<a> figura:

 

152 IOH. CICON. mus. p. 252

153 <fig. 8>

 

 

154 Octava species diapason est a paranete diezeumenon ad licanos ypaton, constans ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron inferius, que est et prima, ut paranete diezeumenon ad licanos meson et lichanos meson ad licanos ipaton, hoc modo sicut videtur in figura:

 

154 IOH. CICON. mus. p. 252, 254

155 <fig. 9>

 

 

<66v> 156 Hec vero species octava est illa diapason de qua in primo libro tractatum est, quam quidem dulciorem ac suaviorem dicimus cunctis aliis consonantiis esse. 157 Hec est illa species cuius sonum pre nimia dulcedine corda infantium atque senium congliscunt. 158 Hec est namque species cuius cantus figuram representat cantilenarum vite eterne. 159 Hec est inquam illa species que in cantibus si sola processerit dulcis est, si per dyatesseron multiplicatur dulcior, si cantetur cum organo dulcissima omnium est.

 

156-159 IOH. CICON. mus. p. 254
159 diapason] dyatesseron ms.

160 De speciebus diatessaron. Capitulum tertium.

 

 

161 Quatuor denique sunt species diatessaron que aliquando inferiores, aliquando superiores, aliquando communes, aliquando excellentes esse videntur. 162 Nam inferiores proprie sunt in plagalibus, ut licanos ypaton ad prolambanomenos, ypate meson ad ypate ypaton, paripate meson ad paripate ypaton, licanos meson ad licanos ypaton. 163 Superiores autem proprie fiunt in autentis, ut paranete diezeumenon ad mesen, nete diezeumenon ad paramese, trite iperboleon ad trite diezeumenon, paranete iperboleon ad paranete diezeumenon. 164 Communes sunt in autentis et plagalibus, ut licanos meson ad licanos ypaton, mese ad ypate meson, trite sinemnon ad paripate meson, paranete diezeumenon ad mese. 165 Excellentes sunt que excellunt supra species diapason sicut in compositione, ut paranete yperboleon ad paranete diezeumenon. 166 Et hoc est prima species diatesseron excellens supra primam speciem diapason ex qua fit autentus prothus. 167 Secunda species diatesseron excellens est a nete iperboleon ad nete diezeumenon excellens supra secundam speciem diapason ex qua fit autentus deutherus. 168 Tercia species diatesseron excellens est a trite sinenmenon superacuto ad trite iperboleon supra tertiam speciem diapason ex qua fit autentus tritus. 169 Quarta species diatesseron excellens est a paranete diezeumenon superacuto ad nete yperboleon supra quartam speciem diapason ex qua fit autentus tetrardus. 170 Inter superiores vero et inferiores species diatesseron quatuor sunt species diapente, que semper communes sunt in autentis et plagalibus. 171 Prima namque species diapente que est a mese ad licanos ipaton communis est autento protho eiusque plagali. 172 Secunda species diapente que est a paramese ad ypate mason communis est autentico deutero eiusque plagali. 173 Tercia species diapente est que est a trite diezeumenon ad paripate meson communis est autentico trito plagalique eius. 174 Quarta species diapente est a paranete diezeumenon ad licanos meson communis in autentico tetrardo eiusque plagali.

 

161-174 IOH. CICON. mus. p. 256

175 Unde sumpserunt octo modi tonorum originem. Capitulum quartum

 

 

176 Octo namque prediximus esse species diapason ex quibus octo modi tonorum sumpserunt originem ut Bern. refert. 177 Nam ex prima et quinta oriuntur autentus prothus et plagis prothi, ex secunda et sexta autentus deuterus et plagis deuteri, ex tertia et septima autentus tritus et plagis triti, ex quarta et octava autentus tetrardus et plagis tetrardi, sicut apte figuris superioribus indagatur.

 

176-177 IOH. CICON. mus. p. 264

178 Igitur octo sunt modi tonorum, sicut sunt octo species diapason per quos omnis cantilena discurrit. Ex quibus quatuor sunt auctorales et quatuor subiugales. Auctorales quidem Greci autenticos subiugales vero plaga<67r>les vocant. 179 Igitur autentus prothus grece latine primus auctoralis dicitur. Auctoralis autentus cantus dicitur eo quod auctoritate sit plenus. 180 Plagis eius quam nos secundus dicimus, subjugalis vel lateralis uel iunior vel pars eiusdem dicitur modi. 181 Autentus deuterus grece latine secundus auctoralis. Idcirco secundus dicitur eo quod modus secundus in autenticis sit quem nos tertium appellamus. Plagalis eiusdem qui et quartus dicitur subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi. 182 Autentus tritus grece latine tertius auctoralis dicitur, qui apud nos quintus appellatur. Plagis eius qui et sextus dicitur subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi vocatur. 183 Autentus tetrardus grece latine quartus auctoralis dicitur, quem nos septimum dicimus. Plagis eius id est subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi qui apud nos modus octavus dicitur.

 

178-183 cf. IOH. CICON. mus. p. 280, 282

184 De ipsorum modorum uocibus finalibus et de inceptionibus. Capitulum quintum

 

 

185 Bernardus. Voces finales sunt lycanos ypaton, ypate meson, paripate [et] meson, licanosmeson. 186 Omnis ergo prothi et subiugalis eius, id est primi et secundi modi, melodia licanos ypaton auctoritate regitur ac finitur. 187 Deuteri eiusque subiugalis, id est tertii et quarti modi melodia, ypate meson regitur et finitur auctoritate. 188 Triti eiusque subiugalis, id est quinti et sexti modi melodia, paripate meson regitur ac finitur. 189 Tetrardi eiusque subiugalis, id est septimi et octavi melodia licanos meson auctoritate regitur et finitur. 190 Et hec est eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut nec quintam supra locum sui fini nec sub quarta eiusdem fini aliquando incipiat, sed inceptiones cuiuslibet meli autenti atque plagalis inter octo concinuntur voces preter autentum deuterum et autentum tetrardum plagesque eorum qui inter novem voces sua initia cohibent. 191 Igitur propter autenticas elevationes et plages depositiones, finales voces modorum tam autenticorum quam plagalium statute sunt in licanos ypaton, ypate meson, paripate meson et licanos meson. 192 Plagis tamen prothi, deuteri et triti aliquando in mese et paramese, ac trite diezeumenon necessitate regitur ac finitur.

 

185-192 IOH. CICON. mus. p. 284

193 Necessitas vero tunc est quando plagis prothi descendit usque ad sextam, ut in graduali sexte ferie Quatuor temporum de Advento scilicet Ostende nobis domine, vel quando idem modus incipit in ypate ypaton ut offertorium Meditabor, seu quando plagalis trite diapente facit paripatemeson, tunc talis modus habet finem in trite diezeumenon, ut introitus Sacerdotes dei, in paripate meson, ut commune Per signum crucis.

 

 

194 Ex quibus speciebus constant autenti atque plagales. Capitulum sextum

 

 

195 Bernardus. Autenticus prothus constat ex prima specie dyapente et ex prima specie diatessaron superius. Subiugalis vero constat ex eadem specie diapente et ex eadem specie diatessaron inferius, quod autem dico tale est. 196 Primus modus a suo finali, scilicet lycanos ypaton habet licentiam ascendendi usque in mese, que est prima species diapente, et a mese usque in paranete diezeumenon, que est prima species diatessaron. 197 Secundus vero modus, qui eius dicitur subiugalis, in eundem locum scilicet mese ascendit, descendit vero per eandem speciem diatessaron inferius, scilicet a lycanos ypaton in prosmelodos. 198 Et prothus quidem quandoque unum tonum super diatessaron licenter admitterit et sic etiam ceteri autentici preter deuterum, qui semitonium tamen assumit. 199 Item protus subtus suum finem descendit in sonum sibi vicinum sic et alii autentici aliquando in tertium <67v> nunquam vero in quartum inter preterquam indifferens et prosaycus cantus. 200 Autentus deuterus constat ex secunda specie diapente et ex eadem specie diatessaron superius. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et ex eadem diatessaron inferius. 201 Autentus tritus constat ex tertia specie diapente et ex tertia speciei diatessaron superius. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et ex eadem specie diatessaron inferius. 202 Autentus tetrardus constat ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron superius, que est et prima. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et ex eadem diatessaron inferius.

 

195-202 IOH. CICON. mus. p. 288

203 De ascensu et descensu a fine autenticorum deuteri, triti, tetrardi eorumque plagalium ea regula, que datur supra de autentu protho eiusque plagali, eadem datur et illis iuxta ordinem suorum finalium. De minoribus cantibus ait Bernardus.

 

203 Bernardus] Bn ms.


<LIBER TERTIUS>

 

 

<84v> 204 Tercius liber musice in quo tractatur primo de manu cum falsis, de gradibus manus cum falsis, de consonantiis et dissonantiis, de gradibus cum consonantiis et dissonantiis, de contrapuncto et regulis ipsius contrapuncti.

 

 

<I.> 205 Primo figuratur manus cum falsis et incipitur solummodo in C-fa-ut. Et demonstrat solummodo C-ut, D-re, E-mi, F-fa-ut.

 

 

206 <fig. 10>

 

 

207 Nota quod ista manus sufficit pro contrapuncto vel discantu. In qua manu sunt gradus VI proprii et VI <falsi>, item quatuor qui extrahuntur de falsibus prout patebit per exemplum infra.

 

 

208 Sequitur figuratio graduum manus cum falsis et cum extractis de falsis. 209 Et notandum est quod gradus proprii sunt sex, videlicet, .C. .F. .G. et .c. .f. .g. et gradus falsarum sunt sex ut [ut] infra patet in figuratione manus. Item extracti de falsis sunt quatuor ut infra sequitur per exemplum.

 

 

<85r> 210 <fig. 11>

 

 

<85v> 211 Notandum est quod hic supra figurati sunt gradus manus cum falsis et cum extractis de falsis etc.

 

 

<II.> 212 Sequitur de consonantiis et dissonantiis.

 

 

213 Item notandum est quod supra in primo libro dictum est de consonantiis et dissonantiis, sed tandem hic etiam oportet fieri de ipsis memoria et mentio. 214 Unde sciendum est ut supra dictum est in primo libro, quod consonantie sunt quatuor scilicet: par, quinta, octava et duodecima. 215 Et dissonantie sunt tres, scilicet tertia, sexta et decima. Que dissonantie possunt esse maiores et minores, ut supra declaratum est in primo libro et debent fieri ut hic :

 

 

216 <fig. 12>

 

 

217 Quarum dissonantie maiores debent uti in ascendendo, et minores in descendendo sequendo prout infra dabuntur exempla per ordinem. 218 Sequuntur gradus qui demonstrant consonantias et dissonantias, que debent regulari per ordinem videlicet et primo gradus <di> pari.

 

 

219 <fig. 13>

Gradus <di> pari

 

 

220 <fig. 14>

 

 

<Gradus quinte>

 

 

<f. 86r>

221 <fig. 15>

Gradus octave

 

 

222 Hic notandum est quod gradus b mollis incipiendo in primo F-fa-ut, habent et debent habere in gradu <di> pari quinte et in gradu octave voces scilicet consonantias et dissonantias per similem modum, ut supra sunt in primo gradu <di> pari, et in secundo gradu quinte, et in tertio gradu octave. 223 Nota quod in .b. molle non ponuntur gradus in duodenarium, quia non habet ascensum, nisi multiplicaretur manus.

 

222 consonantias et dissonantias] consonantie et dissonantie ms.

224 <fig. 16>

Gradus duodecime

 

 

225 <fig. 17>

 

 

Gradus quinte false

 

 

<86v>

226 <fig. 18>

 

 

227 Nisi darentur supradictis declaraciones sufficientes, prenominata viderentur esse insita fabulose. 228 Unde declarabuntur per ordinem que dicta <…> fuit manus reperta cum falsis et gradus cum falsis <di> pari, quinte, octave et duodecime et gradus quinte false et gradus quinte supra falsas et generaliter omnia suprascripta. 229 Unde prout supradictum est, dissonantium quedam sunt maiores et quedam minores, quarum maiores pro maiori parte debent uti in ascendendo et minores in descendendo nisi infrascripte regule eveniant unde tales dantur regule. 230 Valet primo si discantus ascendendit, tenor debet ascendere et <e> converso.

 

 

231 Item quotiescumque discantus est in dissonantia supra tenorem et vult ascendere vel descendere in consonantiam, discantus non ascendat nec descendat ultra unam vocem, et si discantus ascendit per tonum, tenor debet descendere per semitonium et econverso. 232 Item per similem modum, si discantus descendit per tonum, tenor debet ascendere per semitonium et e converso.

 

 

233 Unde supra patet semitonus habet facere dissonantias maiores et minores et sic opus fuit ut reperirentur false ad hoc ut essent prompte in subsidium dissonantiis in suis necessitatibus exibendis. 234 Et ideo modus reperiendas falsas fuit talis, quod toni dividantur per semitonos ibi ubi necesse fuerit. 235 Unde prout supra patet in manu supra formata et figurata, primus gradus falsarum nascitur per mi inter .F. et .G. partis gravis. 236 Secundus gradus falsarum nascitur per mi inter .c. et .d. partis acute. 237 Tertius gradus falsarum nascitur per fa inter .d. et .e. partis acute. 238 Quartus gradus falsarum nascitur per mi inter .f. et .g. partis acute. 239 Quintus gradus falsarum nascitur per fa inter .g. et .a. partis superacute. 240 Sextus gradus falsarum nascitur per mi inter .c. et .d. partis superacute.

 

235 partis gravis] partes graves ms.

<87r> 241 Item aliorum quatuor graduum qui extrahuntur de gradibus falsarum ut supradictum est, 242 primus nascitur per mi inter fa et sol suprascripta primi gradus falsarum, 243 secundus nascitur etiam per mi inter fa et sol dicti primi gradus. 244 Sic extracte de [alio] primo gradu falsarum, tertius nascitur per mi inter fa et sol secundi gradus falsarum. 245 Post etiam nascitur per mi inter fa et sol quarti gradus falsarum. 246 Item aliorum sex graduum propriorum, ut supra patet, primus tollitur in C-ut, secundus in F-fa-ut, tertius in G-sol-re-ut, quartus in c-fol-fa-ut, quintus in f-fa-ut acuta et sextus in g-sol-re-ut acuto et sic finit gradus numero sexdecim.

 

241 aliorum-graduum] alii quatuor gradus ms.

247 Qui gradus dividitur in quatuor partes. Et sic quelibet pars habet quatuor gradus ut supra patet. 248 Et quelibet pars habet facere descensus per fa de fa in fa, de quarta nota in aliam per quatuor descensus. 249 Et est sciendum quod in suprascriptis xvi gradibus reperiuntur omnes semitoni necessarii occasione transmutandi dissonantias de minoribus in maiores. 250 Et hoc modo fit per bonam et optimam rationem secundum artem et scientiam musicalem et etiam in ipsis gradibus reperiuntur omnes mutationes notarum et mutationes graduum fiendi de uno gradu in alium prout necesse fiunt.

 

248 pars] per ms.
249 transmutandi] stramutandi ms.

251 Item prout patet in suprascriptis gradibus, scilicet pari, quinta, octava et duodecima, quelibet nota primi gradus, qui incipitur in C-ut, habet suam similem ascendendo in quintam, in octavam et in duodecimam. 252 Item sicut quelibet nota de gradu .b. molle, qui gradus incipit in F-fa-ut grave, ascendere potest de quinta in quintam per duos ascensus et per similes notas, et sic etiam oportet quod quelibet nota primi gradus nature gravis ascendere possit similiter de quinta in quintam per duos ascensus et per similes notas. 253 Item etiam similiter oportet, quod quelibet nota tertii gradus proprii, qui incipitur in G-sol-re-ut partis gravis, ascendere possit similiter de quinta in quintam per duos ascensus et per similes notas et hoc modo non potest fieri per notas proprias et directas unde oportet fieri per falsas de necessitate et sic fiat.

 

253 gravis] grave ms.

254 Item hic declaratur quomodo debent fieri mutaciones de uno gradu in alium. 255 Unde primo sciendum est quod incipiendo in domo de G-sol-re-ut partis gravis, ascendendo sol in ut et la in re faciunt mutationes de gradu <di> pari in gradum quinte et econverso. 256 Item incipiendo in domo de C-sol-fa-ut partis acute, ascendendo <fa> in ut et sol in re et la in mi faciunt mutationes de gradu quinte in gradum octave et econverso. 257 Item incipiendo de domo g-sol-re-ut partis acute, ascendendo sol in ut et la in re faciunt mutationes de gradu octave in gradum duodecime et econverso.

 

255 gravis] grave ms.
256 in mi] in in mi ms.

<87v> 258 Item declarando quomodo mutationes fieri debent de gradibus propriis et directis in gradibus falsarum declaratur sic: primo incipiendo in domo de d-la-sol-re partis acute, ascendendo sol in ut falsam <et de la in re> faciunt mutationes de gradu quinte proprie et directe in suprascripto gradu quinte false et econuerso. 259 Item incipiendo in suprascripta domo de d-la-sol-re partis <super>acute, ascendendo re in ut falsam, et mi in re falsam, et fa in mi falsam, et sol in fa falsam, et la in sol falsam faciunt mutationes de gradu octave proprie et directe in suprascripto gradu quinte false et econverso. 260 Item incipiendo in domo de g-sol-re-ut partis acute, ascendendo ut in fa falsam, et re in sol falsam, et mi in la falsam faciunt mutationes de gradu duodecime proprie et directe in suprascripto gradu quinte false et econverso.

 

258 mutationes] mutationem ms.  260 fa falsam] fa falsa ms.   in sol] in in sol ms.

261 Item declarando quomodo debent fieri mutationes de gradu quinte false in gradum quinte super falsas, declaratur sic incipiendo de domo de a-la-mi-re superacute, ascendendo sol falsa in ut super falsam et la falsa in re super falsas faciunt mutationes de gradu quinte false in gradum quinte super falsas et e converso. 262 Item incipiendo in dicta domo de a-la-mi-re, la proprium et directum in ut super falsas facit mutationem de gradu octave proprie et directe in gradum quinte super falsas et econverso. 263 Item incipiendo in suprascripta domo de a-la-mi-re superacuto, ascendendo re proprium et directum in ut supra falsas, et mi proprium in re supra falsas, et fa proprium in mi supra falsas et la proprium in sol supra falsas faciunt mutationes de gradu duodecime proprie et directe in gradum quinte supra falsas et e converso.

 

 

264 Item declarando quomodo debent fieri de gradibus propriis et directis in gradibus b mollis, et primo incipiendo in domo de f-fa-ut grave ascendendo fa in ut et sol in re et la in mi faciunt mutationes de gradu pari nature in gradu pari de .b. molle et econverso. 265 Item in domo de G-sol-re-ut partis gravis ascendendo ut in re et re in mi et mi in fa et fa in sol et sol in la faciunt mutationes de gradu quinte proprie et directe in gradu pari de b molli et econverso. 266 Item incipiendo in domo de c-sol-fa-ut partis acute, ascendendo ut in sol et re in la faciunt mutaciones de gradu octave proprie et sic de aliis in gradu pari de b molli et econverso. 267 Et iste mutaciones sufficiant pro predictis et infrascriptis.

 

265 partis gravis] parte grave ms.

268 <C>ausa faciendi per ordinem et per rationem musice artis concordare voces discantus cum tenore iterum dantur tales regule.

 

 

269 Et primo quia iam supradictum est, si discantus ascendit, tenor debet descendere et econverso. Tamen alique possunt facere <88r> ascensum et descensum equaliter.

 

 

270 Item sequantur ascendendo et descendendo voces propter in quas prout potest.

 

 

271 Item non fiat ultra unam consonantiam similem vel saltem ultra duas et etiam una de predictis duabus fiat cum pausa si potest esse, sed dissimiles consonantie fieri possunt plures.

 

 

272 Item non fiant ultra tres dissonantias similes nec dissimiles sic potest esse quia hoc esset vitium, vel saltem faciendo dissimiles non fiant ultra quatuor, et etiam una de dictis quatuor fiat cum pausa si potest fieri.

 

 

273 Item si discantus est in tertia et vult venire in consonantiam, ascendendo veniat in quintam et descendendo veniat in parem et hoc videtur bonum esse et fieri.

 

 

274 Item si est in sexta et vult venire in consonantiam, ascendendo veniat in octavam et descendendo veniat in quintam, et hoc modo etiam bonum est.

 

 

275 Item si discantus est in decima et vult venire in consonantiam, ascendendo veniat in duodecimam et descendendo veniat in octavam, et hoc etiam bonum est.

 

 

276 Item hic notandum est quod aliquando suprascripte regule fallunt et fallere possunt propter bonam rationem musice. 277 Verbi gratia si discantus est in sexta, ascendendo potest venire in quintam, et similiter si est in decima ascendendo potest venire in octavam et in quintam, et sic de aliis.

 

 

278 Item si discantus est in dissonantia cum eadem voce, discantus non remaneat in consonantia. 279 Et per contrarium si discantus est in consonantia cum eadem voce, discantus potest remanere in dissonantia.

 

 

280 Item iterum quasi videtur esse per contrarium, videlicet si discantus est in dissonantia supra tenorem, tunc tenor cum eadem voce tenoris potest remanere in consonantia et hoc bonum est.

 

 

281 Item ab una consonantia ad aliam, et ab una dissonantia ad aliam dissonantiam, et de consonantia venire in dissonantiam cum vocibus, discantus potest ascendere et descendere per plures voces.

 

 

282 Item si tenor ascendit ultra gradum nature gravis et ascendit per [bq] quadrum tunc contrapunctus debet fieri per gradus falsorum.

 

 

283 Item si tenor mutabitur in .b. molle, contrapunctus etiam potest fieri per .b. molle si pro meliori videtur.

 

 

284 Item non debet fieri aliqua mora in falsis vocibus, scilicet in secunda, quarta, septima, nona et undecima, nisi sint associate.

 

 

285 Item quotienscumque mi ponitur pro dissonantia, tunc illa dissonantia est maior et quotiens<88v>cumque fa ponitur pro dissonancia, tunc illa dissonantia est minor.

 

 

286 Item si discantus est in consonantia supra tenorem cum eadem voce, discantus potest remanere in alia consonantia pare vel dissimile. Explicit.

 

 




*
Je remercie Madame Susy Marcon, Bibliothèque Nationale de Venise, Département des manuscrits, de son aimable concours pour la mise au point de cette transcription.