|
Venezia, Biblioteca Nazionale
Marciana (I-Vnm) |
|
|
<71v> |
|
|
1 Sciendum est quod novem sunt species contrapuncti
vicelicet unisonus, 3a, 5a, 6a, 8a,
10a, 12a, 13a et quintadecima. Quarum
quinque sunt consonancie et quatuor dissonancie. Dissonantie sunt iste
uidelicet 3a, 6a, Xa et XIIIa. |
|
|
2 Item sciendum est quod debemus incipere et finire
per consonanciam. Penultima vero debet esse dissonancia. |
|
|
3 Item sciendum est quod non possumus facere duas
similes consonancias una post aliam sequentes sed bene possumus facere duas
vel tres dissonantias ascendendo vel descendendo cum tenore. |
|
|
4 Item sciendum est quod si tenor descendit, unisonus
requirit tertiam, tertia requirit sextam. VIa requirit octavam et
VIIIa Xmam. Xa requirit duodecimam. XIIa
requirit XIIIam, XIIIa quintadecimam. Et econverso si
tenor ascendit, XVa requirit XIIam et XIIa Xam
et Xa <...> |
|
|
5 Nota quod sexta nunquam datur sine octava unde debet
fieri post sextam octavam, si tenor descendit per ymum, et post octavam
sextam, si tenor ascendit in altum. Et ista est regula generalis :
quando tenor ascendit, contrapunctus debet descendere, et †pro ita
per† econverso. |
5 debet fieri] reus (?)
per ms. |
|
6 Item sciendum quod primus modus contrapuncti dicitur
modus octave et incepit in .g. gravi et cantatur [bq] quadrum, de quo habemus |
|
|
7 Sciendum est quod secundus contrapunctus incipit in
.c. acuto, de quo habemus sub c-fa-ut ut infra, |
|
|
|
|