|
|
|
|
PRAHA, Prazkéo hradu, knihovna metropolitní kapituly |
|
|
|
|
|
|
|
|
<Capitulum III : De diminutione
figurarum> |
|
|
<78v> 1 Iam
consequenter dicendum est de figuris cum quibus discantatur diversimode non
sequendo ordinem tenoris sed alterius temporis quam fuerit tenor. 2 Pro
quo nota : Omnis res plena atque perfecta, si a plenitudine eius evacuetur,
<79r> non est dubium quin propter evacuationem accipit diminutionem
sive imperfectionem. 3 Verbi gratia : semibrevis perfecta
valet tres minimas. 4 Si autem evacuatur, accipit
diminutionem et perdit sue significationis terciam partem, quia prius in
corpore plena, ut supra liquet, valet tres minimas. 5 Evacuata
solum duas minimas valebit, ut hic [1], quod satis
clare liquet intelligentibus. 6 Et sic patet quod res
perfecta per diminutionem imperficitur. Sic similimodo res imperfecta per
augmentationem augmentatur. 7 Unde si brevis fuerit caudata
seu filata a parte dextra sursum vel deorsum, accipit augmentationem, ut hic
[2], vel sic [3]. 8 Unde
sine filo dicitur cum proprietate nam valet unum tempus, sic autem per
filationem augmentata cum perfectione dicitur. 9 Et in modo
perfecto valet tria tempora, de modo autem imperfecto solum duo. 10 Et
propter hoc secundum ordinem de augmentatione et diminutione est dicendum. 11 Unde
sicut superius ostensum est de semibrevis diminutione, sic ostendetur
diminutio per evacuationem de longa duplici et de longa simplici, et de brevi
et de semibrevi, et minima. |
1 discantatur] discantus ms. |
|
<Capitulum IV : De evacuatione
figurarum> |
|
|
1 Unde duplex longa, de modo [plene corporata]
perfecto, de sua proprietate valet 6 tempora, et si evacuetur, sue
proprietatis terciam amittit partem, habens tunc valorem longe duplicis de
imperfecto modo, ut hic [4]. |
1 imperfecto modo] imperfecto non
modo ms. |
|
2 Ita longa simplex perfecta ex sua proprietate valet
tria tempora. Si evacuetur amittit eius tertiam partem, valens ut sic duo
tempora, ut hic [5]. |
|
|
3 Sic etiam brevis perfecta, de virtute propria valet
tres semibreves. Si evacuetur, amittit tertiam eius partem, et valet tantum
duas semibreves, ut hic [6]. |
|
|
4 Sic etiam semibrevis de sua proprietate valens in
maiori prolatione tres minimas, si evacuetur solum valet duas minimas, ut hic
[7]. |
|
|
5 Similiter si minima evacuatur, merito etiam perdit
tertiam partem sue virtutis, de qua postea clarius dicetur, ut hic [8]. 6 Que valet tres semiminimas et
maxime more francigenorum, et hoc si non est evacuata. 7 Cum
autem, ut supra dictum est, evacuatur, amissa tertia parte valebit solum
duas. |
|
|
8 Item si punctus perfectionis reperiatur vacuus,
diminutionem recipit pro media sui parte precendente, et non pro tercia, quia
non habet se representative nisi duas semiminimas. 9 Et ergo
eius valor est in duas semiminimas cum est valoris minoris, ut hic [9] et istorum duo faciunt minima ut hic [10]. |
|
|
<Capitulum V : De augmentatione
figurarum> |
|
|
1 Consequenter dicendum est de augmentacione
figurarum, que licet non sit ita necessaria in discantisando sicut diminutio,
et hoc in duplici longa vel etiam in simplici longa. 2 Est
tamen necessaria in brevi, et in ea que est sub brevi, quia esset nimia dilatio
vel evasio si cantor plus requiescit quam super brevem. 3 Ideo
primo dicendum est de semiminima, quia ex quo habet se ut pars ipsius brevis,
et <sicut> species includitur genere, sine ea, sicut sine parte, totum
nequit esse. 4 Et sic patet quod sine ipsa in vigore, factum
est nichil in musica. 5 Et licet aliqui magistri dicunt quod
ultra minimam nichil sit dare, hoc intelligendum est aput prolatores magis
grossos, unde aput Francigenos, et alia eius pars sepius occurrit, et talis
per figuras certas est representabilis ut cognoscatur qualitas <79v>
figurarum earumdem, quod declaratur in consimili. 6 Si enim
longa et brevis fuerint ligate ut hic [11], si
proprietas a parte sinistra infra descendat, talis fiat cum proprietate, ut
hic [12], et a parte sinistra
superius ascendat, erit semibrevis ut hic [13]. 7 Sic
etiam minime plene vel vacue aliquando per signum, aliquando per proprietatem
diminutionem vel augmentationem suscipiunt ut infra patebit. 8 Est
enim talis que minima semi vocatur hic [14], et due talium valent unam minimam, et quod minor prolatio non potest
fieri si recte consideratur. 9 Et i<s>ta adiuncta aliis
figuris, dat augmentationes isto modo quod diversimode possunt discantari, et
hoc aliomodo quam fit in tenore. |
|
|
<Capitulum VI : De augmentatione et
diminutione figurarum> |
|
|
1 Ulterius nota, brevis que perdidit tertiam partem
sue virtutis, talium tres pro duobus temporibus perfectis maioris prolationis
habentur, ut hic [15]. 2 Possunt
autem tempora dividi in duas partes equales, ut hic [16], quia semibreves perfecte atque punctate valent quelibet quatuor minimas,
et sibi adiuncte valent quelibet semiminimam, et iste due figure perficiunt
novem minimas. |
1 habentur] add. marg. |
|
3 Item semibrevis imperfecta perficitur per punctum ut
hic [17]. |
3 perficitur] imperficitur ms. |
|
4 Item minima caudata superius et inferius, que fusiel
dicitur, valet tantum quantum semibrevis imperfecta, id est duas minimas. |
4 imperfecta id est] imperfecta si
abstrahitur tercia id est ante corr. |
|
5 Si abstrahitur tertia pars per evacuationem vel
alium colorem, et sic tres faciunt quatuor minimas si recte computabitur, ut
hic [18]. |
|
|
6 Sunt autem alie figure, que vocantur minime
imperfecte, quarum quatuor pro tribus minimis ponunt. 7 Et
habent maiorem effectum quam semiminime, quia sunt plene. 8 Etiam
habent minorem effectum quam minime, quia habent signum atque proprietatem
semiminime, ut hic [19]. |
|
|
9 Possunt autem aliquando rubee poni sive alterius
coloris et sine tractulis deorsum. 10 Si autem quis coloribus
caret talibus, potest tales evacuare. 11 Sed hoc est de
tempore imperfecto maioris vel supra tempus minoris prolationis. |
|
|
12 Item figure superius et inferius caudate, et cauda
inferius retorta, quattuor tales faciunt sex minimas ut hic [20]. |
sex] septem Schr |
|
13 Quod augmentat <per> punctos vacuos, qui
valent tantum quantum semiminima, tunc tales quatuor faciunt novem minimas
si recte computetur, ut hic [21]. |
13 qui valent] quia valet ms.
| novem] quatuor ms |
|
14 Item minima superius semiplena et inferius semivacua
in <uno> corpore inferius caudata per retorsionem et superius etiam
filata valet minimam cum semiminima [22], quia
superius sunt figure minime et inferius semiminime. |
|
|
15 Item minima evacuata ex quo amittit tertiam partem
sue proprietatis, ut supra dictum est, tunc patet quod tales tres faciunt
duas minimas, ut hic [23]. |
|
|
<Capitulum VII: Qualiter ipsas
figuras ordinabis pro temporibus> |
|
|
1 Postquam dictum est de diminucione et augmentatione
figurarum, dicendum est qualiter ipse pro tribus ordinantur, et primo de
tempore perfecto maioris prolationis. 2 Si enim quis desuper
discantare voluerit ad similitudinem temporis imperfecti et minoris,
apponerit tales quatuor figuras cum punctulis vacuis, ut hic [24]. |
|
|
3 Item si quis ad modum temporis <imperfecti>
maioris dividendo tempus in duas partes, apponat tales duas cum punctulis
vacuis ut hic [25]. |
|
|
4 Item si vis dividere duo tempora perfecta in tres
partes equales, appone tales tres, sicut hic [26]. 5 Item
<si> secundum eundem <80r> actum iterum temporis imperfecti
maioris vis dividere in quatuor partes, appone duas semibreves integre
corporatas cum duabus vacuis minimarum [27]. |
4 tempora] tempora inter du ante
corr. |
|
6 Item si vis discantare ad modum minimarum secundum
eundem actum, pone tales sex [28]. 7 Et
similiter fit per sex discantando ad modum temporis perfecti minoris. Et
tantum de tempore imperfecto. |
|
|
<Capitulum VIII : De tempore
imperfecto maioris prolationis> |
|
|
1 Nunc dicatur de tempore imperfecto maioris. 2 Unde
si quis super tempus imperfectum maioris voluerit discantare <...> |
1 maioris] minoris ms. |
|
3 <Item si quis discantare voluerit> ad modum
temporis perfecti minoris per minimas, appone sex minimas rubeas vel
vacuatas, ut hic [29]. |
3 per minimas] pro minimis ms. |
|
4 Item si quis secundum eundem actum temporis perfecti
minoris discantare voluerit, apponat tres semibreves evacuatas vel rubeas, ut
hic [30]. |
|
|
5 Item si vis discantare ad modum temporis imperfecti
minoris, pone tales quatuor [31]. |
|
|
<Capitulum IX: De tempore perfecto
minoris prolationis> |
|
|
1 De tempore perfecto minoris prolationis. 2 Si
quis discantare voluerit ad modum temporis perfecti maioris, apponat tales
novem [32]. |
|
|
3 Item si vis discantare desuper ad modum temporis
imperfecti maioris per semibreves, dividendo tempus in duas partes, tunc
appone duas semibreves punctatas, ut hic [33]. 4 Item
secundum eundem actum fit hoc his figuris, scilicet [34]. |
partes tunc] partes tunc
appone duas partes tunc ms. |
|
5 Item si vis ad modum minimarum <discantare>,
tunc minime debent esse rubee vel alterius coloris vel vacuate ut hic [35]. |
|
|
6 Item si vis discantare super illud tempus ad modum
temporis imperfecti minoris, appone quatuor tales [36]. |
|
|
<Capitulum X: De tempore imperfecto
minoris prolationis> |
|
|
1 Sequitur nunc de tempore imperfecto minoris. 2 Unde
si desuper discantare volueris ad modum temporis imperfecti maioris, appone
tales figuras, sicut hic [37] |
|
|
2 Si autem discantare volueris desuper ad modum
temporis perfecti minoris per semibreves, appone tales figuras, ut hic [38] |
|
|
3 Item si vis discantare ad modum minimarum, appone
tales figuras sicut in tempore imperfecto maioris [39]. |
|
|
4 Item si vis discantisare desuper ad modum temporis
perfecti maioris, tunc ad modum temporis perfecti minoris, quia in equalitate
minimarum non potest cantari, et per consequens non scribi si recte
consideratur, nam non potest dividi nisi in duas partes. |
|